| |
| |
| |
| |
IV. Catalogus Librorum Manuscriptorum in Bibliotheca S. Salvatoris,
quae fuit bononiaeGa naar voetnoot1. (ex mstis H. CopesGa naar voetnoot2).
Reverendissimo Patri D.D. Angelo Castaldio Bononiensi, olim Congregationis Canonicorum Regularium S.S. Salvatoris Abbati Generali, nunc vero Insignis Canonicae S.S. Salvatoris de Bononia Abbati et Praesuli meritissimo D. Blasius Albertinus Ferrariensis, in ejusdem Canonicae Collegio Philosophiae Lector et Bibliothecarius Sacrat D.D.
Celebris hujus Bibliothecae, cujus tuis sub auspiciis Reverendissime Pater, exaratarus sum Repertorium, et Inventarium, si quod ad Iberos callide transvexit nomen, maligna fama, ad Batavos potius detulisset oras, ipsius non forsan gloria suum Bibliothecarum Syntagma, qui
| |
| |
illo tunc temporis florebat quando haec constructa fuit, Litteratorum Princeps Justus Lipsius decorasset. Quantum invida subtraxit decoris, machinata est caedis. Hanc, quam sibi filiam dicebat, ad publicum extruxit benefitium salutis anno 1522, Reverendissimi Patris, quondam septies nostrae Congregationis Generalis D.D. Peregrini de Fabris Bononiensis munificentia. Praeclarissimis, pretiosissimisque illam ditavit tum Hebraicis, tum Graecis, tum Latinis Codicibus, nedum in pergamenis impressis, verum et manu conscriptis, plurimam redolentibus antiquitatem, ex quorum ornatu, aureorum scilicet marginalium, excellentissimarumve minusculationum, munifica tanti viri panditur liberalitas. Eam magnifica quae nunc usque conspicitur, eodem anno decoravit structura praeclara anno 1532. Ampliavit in pergamenis Conscripta Bibliotheca, quam plurimarum impensium jure potitus est ab haeredibus illustrissimi quondam Dominici Veneti Episcopi Brixiensis, cujus eruditissimi viri originalia adhuc servantur opera: sed vix vita functo Reverendissimo Peregrino tot perpessa est haec Bibliotheca jacturas, ut potius quam Bibliotheca Reliquia videretur denominanda. Primo S.S. Inquisitionis imperio sub Paulo IV, anno 1558, numero non pauca pretio non parva sublata sunt volumina, ut exstat in tabellis. Sed haec resecatio malorum membrorum fuit. Latrunculi et ipsi suam librorum partem abstulerunt anno 1564, ut ipsae pariter antiquae deflent Bibliothecae tabulae. Tandem pene occidit invidia quod pepererat munificentia, deglutivit avaritia quod ediderat liberalitas; audierat Philippus II, Hispaniarum Rex hujus Bibliothecae famam, unde ex Matrito ministros misit, qui pe-Ga naar voetnoot1
| |
| |
[Nova pag.]
vi ex hac ad suam Escurialis extraherent insigniores deferendos Codices, quod eheu et factum est anno 1586. Hoc testatur in suo Mari Oceano Religionum Sylvester Maurtolicus nostrae antiquitatis segnis indigator, bonorum nostrorum (fuit enim Ministrorum regis) discerptator et famae dilacerator. Surrexit haec tamen e ruinis Bibliotheca anno 1635, cum Reverendissimus D. Prudentius Manzonius Bononiensis hujus Canonicae Abbas novo non solum, sed et nobili eam decoraverit armariorum ornatu novisque quam plurimis illustraverit voluminibus. Tuis vero sub felicissimis gubernationibus anni 1647 et nunc, anno 1658, ad pristinum tandem aliquo haec rediit splendorem, dum tua praeclarioribus, quibus nunc insignita est voluminibus eam locupletaverit liberalitas, tu enim Reverendissime Praesul tuis majoribus major, nedum ut in tuae Canonicae beneficium rem familiarem augeas, verum et ad ingeniorum eruditionem commoda praestas. Diu igitur valeas.
[In nova pag. incipit Catalogus, cui deest initium].
D. Augustini de Civitate Dei, in perg. MS. cum marginalibus auratis | A. 14. |
Idem in perg. pariter | A. 15. |
Lactantii Firmiani opus de Divinis Institutionibus, litteris majusculis, maxime antiquum anni circ. 800. | A. 17. |
Idem adhuc ter in perg. | A. 34, 35, 36. |
Incerti Graeca Paraphrasis in Novum Testamentum, in papyr. MS. | B. 6. |
Athenagorae philosophi Christiani Opera, in papyr. MS. | A. 11. |
| |
| |
Leonardi Aretini Tractatus contra Hypocritas, in perg. MS. | A. 44. |
Senecae Opera universa in Codice antiquissimo pergam., in quo quamplurima habentur, quae in impressis Codicibus desiderantur, tum soluta oratione tum carmine, et praecipue Epistolae ad Divum Paulum. | B. 33. |
Idem de Remediis Fortuitorum, in perg. MS. | A. 9. |
Ciceronis Philosophia, in perg. MS. peregregie sane. | B. 3. |
Macrobius de Somno Scipionis, in perg. MS. | A. 8. |
Vibius Sequestrus de Fontibus, Fluminibus, in perg. | B. 41. |
Cato de Senectute, in perg. MS. | A. 10. |
Pomponii Melae Cosmographia, in perg. | B. 41. |
Altera in perg. | B. 45. |
[Nova pag.]
Aelius Spartianus de Vita Hadriani, Severi, Pesennii et Caracallae.
Julius Capitolinus de Vita Antonini Pii et Philosophi et Veri.
Aelius Lampridius Commodi, Heliogaboli.
Hic codex in papyr. est MS. antiquissimus. | B. 22. |
Lucii Annaei Flori Opus Memorabilium Factorum ab Urbe condita usque ad Tiberium, in pap. MS.
Eutropius de Romana Historia.
Plinius de Viris Illustribus.
Daretus Phrygius de Bello Trojano.
Hic enim in eo bello miles fuit. | B. 23. |
Lucii Flori idem opus cum Annot. incerti, in perg. MS. | B. 24. |
| |
| |
Q. Asconius Pedianus de Temporibus Vespasiani, in pap. MS. | B. 25. |
Plutarchi pars non parva de Viris Illustribus, in perg. MS. | A. 28. |
Justini Historiae, in perg. MS. | B. 32. |
Suetonii opus in 12 Caesares, in perg. | B. 33. |
Idem opus in perg. | B. 34. |
Idem opus in perg. | B. 35. |
Salustius de Bello Cattilinario et Jugurtino, in perg. MS. | A. 43. |
C. Julius Solinus de Rebus Memorabilibus, in perg. MS. | A. 41. |
[Nova pag.]
Ptolomaei Geographia, in pap. MS. | B. 40. |
Vitruvius de Architectura, in pap. | B. 34. |
Incertus de Ratione Spaerae et Planetarum, in pap. MS. | B. 46. |
Ecratis [?] Arati volumen, et Ravii in Medicina, in perg. pariter ac primum egregium opus, duobus distinctum Codicibus. | B. 2. |
Incerti Ars Medica Graeco idiomate in papyro conscripta. | A. 34. |
| |
Historici Sacri.
Josephi Haebrei Antiquitates Judaicae, in perg. egregie MS. | A. 16. |
Eusebii Caesariensis Historiae Ecclesiasticae, in perg. | A. 7. |
Gregorii Nisseni Descriptio Vitae Mosis, in perg. | A. 9. |
Pauli Orosii Historia contra paganos, in perg. | A. 9. |
Altera in perg. | B. 26. |
Caesaris Commentaria, peregregie in perg. MS. | B. 6. |
| |
| |
Alia in perg. | B. 40. |
Alia in perg. | B. 41. |
Valerius Maximus de Dictis et Factis Memorabilibus, in perg. | B. 29. |
Ejusdem idem opus, in perg. pariter MS. | B. 30. |
Titi Livii decas prima, in perg. | B. 14. |
Altera pariter in perg. | A. 42. |
Idem de Bello Macedonico, in perg. | B. 14. |
Decas altera de Bello Macedonico, in perg. | B. 14. |
Decas altera de Bello Punico, in perg. | B. 14. |
[Nova pag.]
Sexti Rufi Annumeratoris liber de Roma Historia, in perg. MS. | A. 28. |
Incerti Vita Hannibalis, Horatii Flacci, Milciadis, Agesilai Lacedemonis, codex in perg. MS.
Luciani Comparatio Alexandri cum Hannibale, in perg. | A. 31. |
Incerti Acci Flacci et Tulli Vita, in perg. | B. 45. |
Incerti Epigrammata de Urbis Antiquitate, in pap. | B. 16. |
Frontinus de Re Militari, in perg. antiq. MS.
Joannis Valentis Ordinis Minorum de Gestis Antiquorum, in perg. | A. 9. |
Troadis Historia Graeca, in pap. MS. | B. 14. |
Nili Historia Imperatorum Graecorum, in pap. MS.; haec antiquissima est. | B. 16. |
Incerti Graecorum Imperatorum Historia, in perg. MS.; et haec antiquissima est. | B. 21. |
[Nova pag.]
Belli Judaici a Flavio Josepho luculentissime digesti expliciunt libri septem finiti anno Domini M. CCCC.
| |
| |
LXIIII. die vero XIX mensis Julii per me Johannem Vries de Amstelodammis et Principium: Incipit liber Antiquitatis Josephi Historiographi. In principio etc.
[pag. 547].
Auctores quorum opera in hoc parvulo Indice annotantur, et signati sunt suis locis in magno Repertorio. Iste enim parvulus Index ad pompam solummodo Bibliothecae concinnatus est.
Libri Sacri. | pag. 547. |
SS. Patres et eorum explanatores. | 550. |
SS. Scripturae expositores. | 554. |
Scriptores sacri et dogmatici. | 556. |
Concionatores. | 558. |
Theologi scholastici et monastici. | 559. |
Philosophi scholastici et morales. | 563. |
Mathematici, astrologi et cosmographi. | 567. |
Medici. | 568. |
Canonistae. | 569. |
Historici sacri. | 570. |
Historici profani. | 571. |
Rhetores et grammatici. | 574. |
Poetae et pro poetis. | 576. |
Universales. | 579. |
NB. Observa libros hoc, signo notatos * plurimum antiquitatis redolere, videlicet ipsos ante centum annos fuisse conscriptos.
| |
| |
| |
Libri Sacri.
[pag. 548].
* Biblia Sacra in pergamenis aurefrigiatis MS. | 1, 1, 1. A. 1. |
Altera in perg. MS. | 1, 1, 1. B. 5. |
Altera ejusdem conditionis. | 1, 1, 1. B. 6. |
Altera ejusdem. | 1, 3, 3. B. 21. |
Altera Hebraica, tribus distincta Codicibus, scripta in pergamenis, Anno 953; opus sane egregium et multum antiquitatis redolens. | 16, 2, 136. B. 10. |
Pentateuchum Hebraicum, una cum Thargum Chaldaeo, accentibus et notis in perg. | 16, 1, 135. B. 3. |
Aliud pariter Pentateuchum in perg. MS. cum expositionibus Rabinorum Hebraico charactere. | 16, 2, 137. A. 11. |
Evangelia et Acta Apostolorum cum glossis incerti, in perg. MS. | 1, 1, 1. B. 8. |
Novum Testamentum Graecum, in papyraceis MS. | 14, 1, 115. B. 7. |
Psalterium Latinum, in perg. MS. cum glossis incerti. | 1, 1, 1. B. 12. et 14. |
Psalterium Graecum, in perg. MS. | 14, 1, 115. B. 9. |
Psalterium et Cantica, in perg. MS. cum glossis incerti. | 1, 2, 2. A. 13. |
[pag. 549.]
Libri Prophetarum, in perg. MS. | 1, 1, 1. B. 9. |
Eorundem libri in perg. pariter MS. Graeco idiomate. | 14, 1, 115. B. 5. |
Eorundem Libri in perg. pariter MS. Hebraico idiomate. | 16, 1, 136. A. 8. |
| |
| |
Eorundem pariter Libri in perg. MS. cum expositione Hebraica pariter David Rabby. | 16, 2, 137. A. 13. |
Proverbia Salomonis, in perg. MS. | 1, 3, 3. B. 20. |
Libri Regum, in perg. MS. cum glossis incerti. | 1, 2, 3. A. 15. |
Esther Reginae liber super coria MS., opus antiquissimum sane et peregregium. | 16, 1, 136. A. 9. |
Pauli Epistolae ad Senecam, in perg. MS. | 13, 2. |
Ejusdem Epistolae Sacrae, in perg. MS. cum glossis incerti. | 2, 2, 8. B. 6. |
Eaedem in perg. MS. cum glossis incerti. | 2, 2, 8. B. 7. |
Evangelia Matthaei, in perg. MS. cum glossis incerti. | 2, 2, 8. B. 8. |
Evangelium Lucae, in perg. MS. cum glossis incerti. | 2, 2, 8. B. 10. |
Prophetia Isaiae, in perg. MS. cum glossis incerti. | 2, 2, 8. B. 9. |
Apocalypsis D. Joannis, in perg. MS. cum glossis incerti. | 2, 2, 8. B. 11. |
Orationes Sacrae dicendae ab Hebraeis in coena Paschatis, et in Matutinis Mensis Septembris, in perg. MS. | 16, 3, 138. B. 22. |
[pag. 550.] SS. Patres.
Athanasii Simbolum cum glossis incerti, in perg. MS. | 1, 1, 2. A. 13. |
Ejusdem Expositio in Psalmos, lingua Serviana, in perg. MS. opus sane egregium. | 14, 1, 116. B. 15. |
| |
| |
Augustini Libri Confessionum, in perg. MS. | 3, 3, 16. A. 15. |
Ejusdem opus de Deffinitione Dogmatum Ecclesiasticorum, in perg. MS. | 3, 3, 16. A. 26. |
Ejusdem Expositio in Canticum, in perg. MS. | 3, 3, 16. A. 27. |
Ejusdem Expositio in Psalterium, in perg. MS. | 3, 3, 16. A. 28. |
Ambrosii Libri Officiorum Enchiridion, in perg. MS. | 3, 3, 16. A. 29. |
Item Hexamen; Item aliud Exameron; Expositio super Psalmum beati Immaculati; Epistolae; Tractus super Lucam; de Fuga Saeculi; Bono Mortis; de Paradiso; de Caïn et Abel. Hi omnes codices qui sunt numero 7, MS. sunt in perg. | 3, 3, 15. B. 17. |
Bartholomaei de Urbino Compilationes Dictorum Divi Ambrosii, in perg. MS.
Cassiodori Expositio in Psalterium cum annotationibus incerti, in perg. MS. | 4, 1, 21. B. 2. |
[pag. 551.]
Ejusdem Cassiodori opus de Anima et ejus virtutibus et vera amicitia, in perg. pariter MS. | 4, 3, 24. B. 34. |
Bedae Expositio in Parabolas Salomonis, in perg. MS. | 4, 2, 23. A. 19. |
D. Gregorii Papae expositio Ezechielis, in perg. MS. | 3, 3, 16. A. 30. |
Ejusdem Libri Moralium, in perg. MS. Hi apud nos Reliquiae praeclarissimae | |
| |
| |
sunt, cum illos ex haereditate habuerimus; erant enim duo tomi ex Libris Bibliothecae Canonicorum Regularium S. Mariae de Reno. | 4, 1, 21. A. 1. |
D. Bernardi Abbatis Expositio in Canticum, in perg. MS. | 3, 3, 15. A. 1. |
Altera pariter in perg. | 3, 3, 15. B. 14. |
Ejusdem epistolae ad Eugenium Papam, in perg. MS. | 4, 3, 24. B. 37. |
Giliberti Abbatis Sermones in festis Sanctorum, in perg. MS. | 4, 3, 25. A. 42. |
Augustini opus de Civitate Dei, in perg. MS. cum marginalibus auratis. | 5, 2, 33. A. 14. |
Aliud in perg. pariter etc. | 5, 2, 33. A. 15. |
Thomae Angli Expositio in dictum opus de Civitate, in papyr. MS. | 5, 2, 33. A. 16. |
[pag. 552.]
Incerti Meditationes in libros Confessionum D. Augustini, in perg. MS. | 4, 3, 25. A. 44. |
Hieronymi Commentaria in Ezechielem et Heremiam, in perg. MS. | 3, 3, 15. B. 24. |
Item Commentaria in Matthaeum ac Threnos, pariter in perg. MS. | 3, 3, 15. B. 25. |
Item ejusdem Epistolae, in perg. MS. | 5, 3, 35. B. 38. |
Opuscula adversus Vigilantium et Jovinum pariter in perg. MS. | 5, 3, 35. B. 39. |
Opus de Integritate Virginis ... is in perg. pariter MS. | 5, 3, 35. B. 40. |
D. Cypriani Epistolae et de Habitu Virginum ad Donatum, in perg. MS. | 5, 3, 35. B. 41. |
Item ejusdem Epistolae, Abusiones | |
| |
| |
Carmina et Laudes, in perg. pariter MS. | 5, 3, 35. B. 42. |
D. Joanni Chrisostomi Opus adversus impugnantes vitam Monasticam, in perg. MS. | 5, 3, 35. B. 45. |
Item ejusdem Homiliae et Commentaria in D. Paulum, in perg. MS. | 5, 3, 35. B. 46. |
Item Opuscula varia, in perg. MS. | 5, 3, 35. B. 47. |
Ugonis de S. Victore Libellus in perg. MS. de Archa Animae, Archa Sapientiae, Ecclesiae et Matris Gratiae. | 5, 3, 35. A. 37. |
Idem in Regulas D. Augustini, in perg. MS. | 9, 3, 76. B. 28. |
[pag. 553.]
Lactantii Firmiani Opus de Divinis Institutionibus in perg. MS. | 5, 2, 33. A. 17. |
Item aliud in perg. pariter MS. | 5, 2, 33. A. 34. |
Item aliud in perg. pariter MS. | 5, 2, 33. A. 35. |
Item aliud in perg. pariter MS. | 5, 2, 33. A. 36. |
D. Joannis Chrisostomi Homiliae et alia fragmenta operum ejus, Graeco idiomate, in antiquissimis perg. codicibus MS. | 14, 1, 116. A. 12 et 13. |
S. Ephrem Sermones de Tempore, in perg. MS. | 4, 3, 24. B. 40. |
S. Joannes Climachus de perfecta Vita Religiosi, in perg. MS. | 4, 3, 24. A. 32. |
D. Hieronimi Commentaria Moralia [?] in perg. MS. | 4, 3, 24. A. 28. |
Thomae [?] Aquinatis Catena Aurea in Evangel., in perg. MS. | 4, 1, 22. A. 8. |
| |
| |
Originis Fletus pro sua damnatione. | 3, 2, 14. A. 9. |
D. Hieronimi de Resurrectione carnis.
Didymus Alexandrinus de Spiritu Sancto.
D. Gregorii Nazianzeni fragmenta. | 3, 2, 14. A. 9. |
Theodoreti opera nonnulla, in perg. MS. | 16, 1, 116. A. 12. |
Justini Martyris Oratio moralis admonitoria de fide, in papyr. MS. | 16, 1, 116. A. 11. |
D. Dyonisii Areopagitae de Mystica Theologia, in perg. MS. | 6, 2, 43. B. 27. |
D. Benedicti Regula pro Monachis, in perg. MS. | 4, 3, 76. A. 34. |
[pag. 554.] S. Scripturae Expositores.
Petrus Lombardus, Magister Sententiarum nuncupatus, in librum Psalmorum, in perg. MS. | 4, 1, 21. B. 3. |
Zachariae Episcopi Chrysopolitani Concordantia Evangelistarum, in perg. MS. | 4, 2, 27. B. 12. |
Michaelis Carmelitae Bononiensis, Expositio in secundam partem Psalterii, in vetustissimo perg. Codice MS. | 4, 2, 22. B. 13. |
Nota cum iste auctor sit ille, qui vulgo dicitur incognitus, jure hoc MS. esse originale creditur.
Paschasius quidam in Threnos Hieremiae, in perg. MS. | 4, 2, 23. A. 16. |
Matthei a Lego Expositiones variae in varia loca S. Scripturae, in perg. MS. | 4, 3, 23. B. 35. |
Marci Marini Brixiensis Canon. Regul. | |
| |
| |
S. Salvatoris Interpretatio Psalmorum ab elementis Hebraïcis, in papyr. MS. | 16, 2, 137. B. 15. |
Hoc opus est transsumptum ex originali, ab hac ad Vaticanam Bibliothecam translatum, auctoritate Innocentii X.
Incerti Graeca paraphrasis in Novum Testamentum, in papyr. MS. | 14, 1, 115. B. 6. |
[pag. 555.]
David Rabby Expositio Hebraica omnium Prophetarum, in perg. MS. | 16, 2, 137. B. 13. |
Diversorum Rabbinorum Commentaria Hebraica in Pentateuchum, in perg. MS. | 16, 2, 137. A. 11. |
Rabby Moyses de Modo interpretandi S. Scripturam, in perg. MS. | 16, 3, 138. A. 20. |
Anton. Mirandulae Canonic. Regul. SS. Salvatoris Lectiones in Jonam, et Expositio Psalmi O! Miserere, in papyr. MS. | 16, 4, 209. A. 90 et 91. |
Haec opera esse originalia dubium esse non potest, cum post ejus obitum statim ad Bibliothecam fuerint devoluta.
Incerti perquam brevis explanatio totius S. Scripturae, in papyr. MS. | 16, 4, 209. A. 89. |
Incerti praelectiones in Parabolas Salomonis, in papyr. MS. | 16, 4, 209. A. 103. |
Incerti glossae in Evangel., in perg. MS. | 1, 1, 1. B. 8. |
| |
| |
In Psalterium, in perg. MS. | 1, 1, 1. B. 12. |
In Psalterium et Cantica, in perg. MS. | 1, 1, 2. A. 13. |
In Psalterium et Proverbia, in perg. MS. | 1, 2, 2. A. 14 et 15. |
In libros Regum, in perg. MS. | 1, 3, 3. B. 20. |
In Divum Paulum, in perg. MS. | 2, 2, 8. B. 6 et 7. |
In Matthaeum, in perg. MS. | 2, 2, 8. B. 8. |
In Lucam, in perg. MS. | 2, 2, 8. B. 11. |
In Esaiam, in perg. MS. | 2, 2, 8. B. 9. |
In Apocalypsim item alter, in perg. MS. | 2, 2, 8. B. 11. |
In Apocalypsim, in perg. MS. | 4, 2, 23. A. 17. |
In Genesim et Acta Apostolorum, in perg. MS. | 4, 2, 23. A. 21. |
[pag. 556.] Scriptores Sacri et Dogmatici.
Eusebii Caesariensis opus de Evangelica Praeparatione et Demonstratione, in perg. MS. | 14, 1, 115. B. 10. |
Athenagorae Christiani philosophi opera, in papyr. MS. | 14, 1, 116. A. 11. |
Cassiani Collationes SS. PP. et de Institutione Coenobiorum, in perg. MS. | 4, 2, 23. B. 24. |
Item aliae in perg. pariter. | 4, 3, 23. B. 26. |
Item aliae in perg.
Item ejusdem Collationes ad omne genus hominum, in perg. MS. | 4, 3, 23. B. 27. |
Amandi Ordinis Praedicatorum Horologium Sapientiae, in perg. MS. | 4, 3, 24. A. 30. |
| |
| |
Rodericus quidam de Paupertate Christi et Potestate Pontificis, in perg. MS. | 4, 3, 24. B. 33. |
Incerti Itinerarium Perfectionis, in papyr. MS. | 4, 3, 25. B. 47. |
Incerti opus de Virtutibus Moralibus, in perg. MS. | 4, 3, 24. B. 38. |
Incerti Discursus Morales, in papyr. MS. | 4, 2, 24. B. 34. |
Incerti septiformis Tractatus de Rerum Moralitatibus, in perg. MS. | 4, 3, 23. B. 25. |
Incerti Alphabetarium Rerum Moralium. Speculum Elemosinariorum et de perfecta Libertate, in perg. MS. | 4, 3, 24. A. 31. |
[pag. 557.]
Antonius de Senis, Episcopus Fulginatensis de termino mortis.
Gesta Christi per incertum descripta.
Rescriptum Christi per Ananiam. Codex perg. MS. | 4, 3, 24. B. 37. |
Porchetti Genuensis Victoria in Judaeos, in perg. MS. | 5, 2, 33. B. 20. |
Bornius de Sala contra Judaeos.
Ieronimus olim Judaeus de Adventu Messiae contra Judaeos in perg. MS. | 5, 2, 33. B. 20. |
Rabby Samuel de Perfidia Judeorum, in perg. MS. | 5, 2, 34. A. 25. |
Incertus auctor de Fidei Dogmatibus, in perg. MS. | 5, 2, 34. B. 33. |
Incerti Speculum Elemosinariorum, in perg. MS. | 4, 3, 24. A. 31. |
| |
| |
Leonardi Aretini Tractatus contra Hipocritas, in perg. MS. | 11, 3, 92. A. 44. |
Documenta Sapientiae, opus in perg. Hebraico sermone conscriptum, incerti | 16, 3, 139. A. 31. auctoris. |
[pag. 563.]
Philosophi Scholastici et Morales.
Aristotelis opera resolutiva, MS. in perg. | 7, 3, 57. A. 40. |
Ejusdem libri Metheororum, in perg. MS. | 8, 2, 65. B. 24. |
Ejusdem Ethica et Oeconomica, in perg. MS. | 8, 2, 65. B. 25. |
Ejusdem Ethica et Rhetorica, in perg. MS. | 8, 2, 65. B. 26. |
Ejusdem libri Politicorum, in perg. MS. | 8, 2, 65. B. 27. |
Platonis Phaedon, item de contemnenda morte, in perg. MS.
Nota hoc opus secundum esse rarum.
Aurista de Conquestu Virtutis.
Incerti pro Socrate Apologia, in perg. MS. | 8, 2, 66. A. 31. |
Olympiodori Expositio in Phedrum et Phedonem Platonis, in perg. MS.
Jamblicus de Mysteriis, in perg. | 14, 3, 118. B. 30. |
Nichomachi Exegesis, in papyr. MS. | 14, 3, 119. B. 57. |
Guillelmi Ochami Expositio in Artem Veterem, in perg. MS.
Alberti Parvi de Saxonia Quaest. pariter. | 7, 3, 57. A. 39. |
| |
| |
Ruperti Cardinalis Expositio in librum priorum, in perg. MS. | 7, 3, 57. A. 42. |
Campsalis Angli Logica contra Ochamum in perg. MS. | 7, 3, 57. A. 43. |
Alcinoi Epitome decretorum Platonis, in perg. MS. | 14, 3, 118. B. 31. |
Mitrophanis Philosophi opera in papyr. MS. | 14, 3, 119. B. 35. |
Incertus de Unitate et Concordia Civium, in perg. MS. | 11, 3, 92. A. 42. |
[pag. 564.]
Senecae Opera universa in codice antiquissimo perg. MS., in quo quam plurima habentur, quae in impressis codicibus desiderantur, tum soluta oratione tum carmine ut praecipue Epistolae ad Paulum. | 13, 3, 108. B. 33. |
Idem de Remediis Fortuitorum, in perg. MS. | 13, 1, 106. A. 9. |
Ciceronis Philosophia, in perg. MS. peregregie sane. | 13, 1, 105. B. 3. |
Aristogenis philosophi et medici opera in papyr. | 14, 3, 118. A. 28. |
Macrobius de Somno Scipionis, in perg. MS. | 13, 1, 106. A. 8. |
Vibius Sequestris de Fontibus, Fluminibus etc., in perg. MS. | 8, 3, 67. B. 41. |
Joannes Salisberiensis Entheticus in Policraticon, hoc est de Nugis Curialium, in perg. MS. | 8, 2, 66. A. 28. |
Item alter in perg. pariter MS. | 8, 2, 66. A. 28. |
| |
| |
Alexandri Aphrodisiensis fragmenta varia, in papyr. MS. | 14, 2, 118. A. 26. |
Alia in papyr. pariter MS. | 14, 2, 118. A. 27. |
Joannes Boccacius de Luce, in perg. MS. | 8, 3, 68. A. 41. |
Porpyrii Isagoge latinitate donata, in perg. MS. | 7, 3, 57. A. 41. |
[pag. 565.]
Ammonius in opera Porphyrii MS.
Simplicius in Categorias, in perg. MS. | 14, 2, 117. B. 19. |
Ejusdem Simplicii opus in Epictetum, in papyr. MS. | 14, 2, 117. B. 22. |
Incerti opus de perfecta Libertate, in perg. MS. | 4, 3, 24. A. 31. |
Incertus de Beatitudine, perg. MS. | 8, 3, 68. B. 45. |
Paulus Vergerius de ingenuis Moribus, in perg. MS. | 13, 1, 106. A. 6. |
Incertus de Virtutibus moralibus, in perg. MS. | 4, 3, 24. B. 38. |
F. Amandi ordinis Praedicatorum Horologicum sapientiae, in perg. MS. | 4, 3, 24. A. 30. |
Vincentii Putti Dominicani Cursus philosophicus, in papyr. MS. | 16, 2, 203. B. 21. |
Raynerii Bovosii Canon. Regul. S.S. Salvatoris Logica et varia Philosophica, in papyr. MS. | 16, 2, 203. B. 22. |
Ambrosii Gozzi doctoris Bononiensis Philosophia, in papyr. MS. | 16, 2, 203. B. 23. |
Marini Vincentii Jesuitae Cursus Philosophicus, in papyr. MS. | 16, 2, 204. A. 27. |
Aug. Gallesius doctor Bononiensis | |
| |
| |
in Dialecticam et Physicam artes, in papyr. MS. | 16, 2, 204. A. 26. |
Flamminii Papazzonii Duplicatus cursus Philosophicus, in papyr. MS. | 16, 2, 204. B. 30. |
Jacobus Anselmus Albinus Canon. Regul. S.S. Salvatoris de Intellectu, de Anima et Metaphysica, in papyr. MS. | 16, 3, 205. A. 32. |
Octavius Rocius Doctor Patavinus de Gener., in papyr. MS. | 16, 3, 205. A. 33. |
Ludovici Cartarii Expositio in 4 ultimos Phys. de Gen. et Anima, in papyr. MS. | 16, 3, 205. B. 36. |
Mariani Bononiensis Canon. Regul. S.S. Salvatoris Physica, in papyr. MS. | 16, 3, 205. B. 37. |
Marini Veneti Canon. Regul. S.S. Salvatoris Logica et Physica et Gen., in papyr. MS. | 16, 3, 206. A. 45 et 76. |
Franc. Picolominei Logica, in papyr. MS. | 16, 3, 206. B. 48. |
Josephi Constantii Fanensis Can. Regul. S.S. Salvatoris Logica, in papyr. MS. | 16, 3, 106. B. 49. |
Matthaei Gondii doctoris Bononiensis Logica, in papyr. | 16, 3, 206. B. 50. |
Joannis Ravennatis Canon. Reg. Later. Logica, in papyr. | 16, 4, 208. A. 77. |
Alphonsi Spellani Ferrar. Canon. Regul. S.S. Salvatoris Logica, in papyr. MS. | 16, 4, 208. B. 89. |
Joannis Alphonsi Puccinelli Lucensis | |
| |
| |
Canon. Regul. S.S. Salvatoris Logica, in papyr. MS. | 16, 4, 208. B. 86. |
Nota quod opera a signo ϑ huc usque recensita sunt originalia ratione quam innui pag. 561 supra.
Cato de Senectute, in perg. MS. | 12, 1, 98. A. 10. |
Alios quam plures incerti nominis vide sparsim in 16 Arm. dextr. | |
[pag. 567.] Mathematici, Astrologi, Cosmographi.
Alphonsi Regis Aragoniae Tabula Astronomica, in perg. MS. | 8, 3, 67. B. 40. |
Pomponii Melae Cosmographia, in perg. MS. | 8, 3, 67. B. 41. |
Altera, in perg. pariter MS. | 8, 3, 68. B. 45. |
Proclus de Rebus Mathematicis, in papyr. MS. | 14, 2, 118. A. 26. |
Ejusdem Demonstrationes Mathematicae, in papyr. MS. | 14, 3, 119. B. 38. |
Euclidis Demonstrationes, in papyr. MS. | 14, 3, 119. B. 36. |
Ptolemaei Geographia, in papyr. MS. | 14, 3, 119. B. 40. |
Joannis de S. Busco Sphaera, in perg. MS.
Incerti Theoricae Planetarum. | 8, 3, 68. B. 44. |
Vitruvii opus de Architectura, in papyr. MS. | 8, 2, 66. B. 34. |
Paulus oRssius de Situ Orbis, in perg. MS. | 8, 3, 68. B. 45. |
Theon Smyrneus de Rebus Mathematicis, in papyr. | 14, 3, 119. B. 58. |
| |
| |
Incertus de Ratione Sphaerae et Planetarum, in papyr. MS. | 8, 3, 68. B. 46. |
[pag. 568.] Medici.
Avicennae Canon de Medicina, in perg. MS. opus sane egregium. | 8, 1, 63. A. 1. |
Err.ps. Arabi [?] Volumen et Alsaux [?] in Medicina in perg. MS. pariter ac primum egregium opus, duobus distinctum Codicibus. | 8, 1, 63. B. 2. |
Averrois opus in Medicina, in perg. MS. | 8, 1, 63. B. 3. |
Mathioli Perusini Editio in libros Nicrotegni Galleni, in perg. MS. | 8, 1, 63. B. 8. |
Albumeronis Avenzoar Thesyr in practica Medicinae, in perg. MS. | 8, 1, 64. B. 15. |
Aristogenis Medici opera, in papyr. MS. | 14, 2, 118. B. 28. |
Incerti Ars Medica, Graeco idiomate in papyr. conscripta. | 14, 3, 119. A. 34. |
Incerti opus Medicinae Hebraico caractere, in perg. conscriptum. | 16, 2, 137. A. 12. |
Bonaventurae de Ysio Neapolitani opus Chimicum, quod Compostella Medicamentorum nuncupatum, opus sane perpulchrum, in papyr. MS. | 2, 204. B. 28. |
Incerti Paradisus Arborum, in perg. MS. | 8, 2, 66. A. 31. |
[pag. 570.] Historici Sacri.
Josephi Hebraei Antiquitates Judaicae, in perg. egregie MS. | 10, 2, 82. A. 6. |
| |
| |
Belli Judaici a Flavio Josepho luculentissime digesti expliciunt libri septem, finiti anno Domini MCCCCLXIIII, die vero XIX mensis Julii per me Johannem Vries de Amstelodamis, et princ. Incipit Liber Antiquitatis Josephi Historiographi. In Princ. etc.
Eusebii Caesariensis Historiae Ecclesiasticae, in perg. MS. | 10, 2, 82. A. 7. |
Gregorii Nisseni Descriptio vitae Moysis, in perg. MS. | 10, 2, 82. A. 9. |
Pauli Orosii Historia contra paganos, in perg. MS. | 10, 2, 82. A. 9. |
Altera, in perg. pariter MS. | 10, 3, 83. B. 26. |
D. Hieronimii opus de Viris Illustribus, in perg. MS. | 10, 3, 83. A. 18. |
Ejusdem opus de Locis Terrae Sanctae, in perg. pariter MS. | 10, 3, 83. A. 19. |
Incerti Catalogus Virorum illustrium Veteris et Novi Testamenti, in perg. MS. | 10, 3, 83. B. 23. |
Jacobi de Voragine Flos S.S., in perg. MS. | 10, 3, 83. B. 25. |
Augustini Manfredi Mantuani Can. Reg. S.S. Salvatoris Historici Canonicorum Regul. necnon Apologeticus pro sua Congregatione. | 10, 3, 83. B. 28. |
Nota quod opus in papyr. MS. est originale.
Relatione de lo stato di tutta la Congregatione Canon. Regul. del Salvatore data ad Innocentio X. l'anno 1650, scritta in carta ordinaria. | 10, 3, 84. A. 29. |
| |
| |
[pag. 571.] Historici profani.
Caesaris Commentaria, peregregie in perg. MS. | 11, 1, 87. A. 8. |
Alia in perg. MS. | 11, 3, 91. B. 40. |
Alia et ipsa, pariter in perg. MS. | 11, 3, 9. B. 41. |
Valerius Maximus de Dictis et Factis memorabilibus, in perg. MS. | 11, 3, 91. B. 24. |
Ejusdem idem opus, in perg. MS. | 11, 3, 91. B. 30. |
Joannis Andreae Epitome in ipsum Valerium Maximum, in perg. MS. | 11, 1, 8. A. 9. |
Titi Livii Decas prima, in perg. MS. | 11, 2, 89. B. 14. |
Altera, pariter in perg. MS. | 11, 3, 92. A. 42. |
Idem de Bello Macedonico, in perg. deca. | 11, 2, 89. B. 14. |
Altera pariter de Bello Macedonico, in perg. MS. | 11, 2, 89. B. 14. |
Deca altera de 2do Bello Punico, in perg. MS. | 11, 2, 89. B. 14. |
Joannis Antonii Campani Historia Gestorum Bracci, in perg. MS. | 11, 2, 89. B. 15. |
Aelius Spartianus de Vita Hadriani, Severi, Pescenii et Caracallae.
Julius Capitolinus de Vita Antonini Pii et Philosophi et Veri.
Aelius Lampridius Commodi, Heliogabali.
Hic Codex, in papyr. est MS. antiquiss. | 11, 2, 90. B. 22. |
[pag. 572.]
Lucii Florici Flori opus Memorabilium factorum ab urbe condita usque ad Tyberium, in papyr. MS. | |
| |
| |
Eutropius de Romana Historia, pariter MS.
Plinius de Viris Illustribus, pariter MS.
Dorretus de Bello Trojano pariter. Hic enim in eo bello miles fuit. | 11, 2, 90. B. 22. |
Lucii Flori idem opus, cum annotationibus incerti, in perg. MS. | 11, 2, 90. B. 24. |
Q. Asconius Paedianus de temporibus Vespasiani, in papyr. MS. | 11, 2, 90. B. 25. |
Plutarchi pars non parva de Viris Illustribus, in perg. MS. | 11, 3, 91. B. 28. |
Flavii Blondi Foroliviensis Italia Illustrata, in perg. MS. | 11, 3, 91. B. 32. |
Justini Historiae, in perg. MS. | 11, 3, 91. B. 33. |
Suetonii opus in 12 Caesares, in perg. MS. | 11, 3, 91. B. 33. |
Idem opus, in perg. pariter etc. | 11, 3, 91. B. 34. |
Idem opus, in perg. pariter. | 11, 3, 9. B. 35. |
Salustius de Bello Catalinario et Jugurtino, in perg. MS. | 11, 3, 92. A. 43. |
C. Julius Solinus de Rebus Memorabilibus, in perg. MS. | 8, 3, 68. A. 41. |
S. Ruffi Annumeratoris liber de Roma Historia, in perg. MS. | 8, 2, 66. A. 28. |
[pag. 573.]
Incerti Vitae Hannibalis, Horatii Flacci, Milciadis, Agesilai Lacedemonis, Codex in perg. MS.
Luciani Comparatio Alexandri cum Hannibale, in perg. pariter. | 8, 2, 66. A. 31. |
| |
| |
Incerti Acci Flacci et Tulli Vita, in perg. MS. | 8, 3, 68. B. 45. |
Incerti Epigrammata de Urbis antiquitate, in papyr. MS. | 11, 2, 89. B. 16. |
Nicolai cujusdam Naufragium.
Incertus de origine Ottomannorum.
Leonardus Aretinus de Militia, Codex in perg. M. | 11, 3, 92. A. 44. |
[pag. 577.] Poetae et pro poetis.
Pii Mirandulani Canon. Regul. S.S. Salvatoris Mysteria nostrae Redemptionis heroico carmine descripta, in papyro. | 13, 2, 107. B. 26. |
Hoc opus non solum est originale, verum et singulare, cum nullibi sit nisi in nostra Bibliotheca.
Josephi Brixii Laudes S. Alexii heroico carmine descriptae, in perg. MS. | 13, 3, 109. B. 45. |
Joannis Bocacii a Certaldo Genealogia Deorum, in papyr. MS. | 13, 3, 109. B. 47. |
Hoc opus non solum qua Latinum (taliter enim existimatur compositum ab auctore) verum etiam quia antiquissimum tamquam singulare haberi debet.
Juvenalis Satyrae, in perg. MS. | 13, 3, 108. B. 35. |
Ejusdem in perg. pariter MS. | 13, 3, 108. B. 35. |
Ejusdem in perg. pariter MS. cum postillis. | 13, 3, 108. B. 35. |
Ejusdem Juvenalis eaedem Satyrae.
Persii Flacci Satyrae. | |
| |
| |
Horatii opera omnia, in perg. MS. | 13, 3, 109. A. 37. |
Ejusdem Horatii Odae, item in perg. MS. | 13, 3, 109. A. 38. |
Omniboni Luculentissima Commentaria in omnes Juvenalis Satyras, in papyr. MS. | 13, 3, 108. B. 36. |
[pag. 578.]
Martialis Epigrammata, in perg. MS. | 13, 2, 108. A. 30. |
Eadem Epigrammata, in perg. MS.
Codex iste antiquissimus sane est, continetque plura Martialis, quae non habentur in Codicibus impressis.
Claudiani opera in perg. pariter MS. | 13, 2, 108. A. 31. |
Statii poetae opera, in perg. MS.
Homeri poema Latinitate donatum. | 13, 3, 108. B. 34. |
Aeschillis Carmina Graeca, cum Commentariis incerti, in papyr. MS. | 15, 1, 126. A. 7. |
Orphaei Argonauticon, in papyr. MS. | 15, 1, 126. B. 13. |
Incerti Epigrammata de Urbis Antiquitate, in papyr. MS. | 11, 2, 89. B. 16. |
[pag. 579.] Universales.
Auli Gellii Commentaria Noctium Atticarum, in perg. MS. | 12, 3, 100. B. 33. |
Quamplures Codices in hoc parvulo Repertorio recensiti equidem annotari poterant tamquam originales, cum non parvi momenti super hoc negotium sit testimonium ipsorum antiquitas, de hoc tamen nobis ipsis si- | |
| |
lentium indicimus, ne videamur velle augere quod per se dignum est.
Sit Laus Deo, et B. Virgini ac B. Augustino. Finis.
Bononiae XXV. A. CI I CXCV.
|
-
voetnoot1
- Cf. Nauman, Serapeum, II. 141, XX. 313.
|