| |
| |
| |
Kardinaal Federico Borromeo en eenige belgen.
(Vervolg).
I.
1593 October 9.
Laevinus Torrentius aan kardinaal Federico Borromeo. Biblioteca Ambrosiana, Milaan, cod. G. 257 p. inf., c. 186. Oorspronkelijk.
Illustrissime et reverendissime domine,
Mihi ne grave vel molestum sit tuae obsequi voluntati Durus nimis et agrestis sim, addam etiam ingratus (quod vitiorum omnium summum est) nisi quicquid mandare placuerit, volens ac lubens toto animo praestem.
Memini enim, et meminero quoad vivam, quod tuo non ita nuper patrocinio obtinuerim, paene infimus a summo et nunc tanto ac tali viro; in negotio longe facillimo meam operam non praestem? Quin potius beneficii ac favoris loco ducendum existimo, quod nata sit occasio, qua servire possim, illud quoque beneficii loco repurans, quod e pluribus qui adesse poterant, me potissimum delegeris quo uti velles.
Uti ego ad Franciscum Quozudam scripsi latius, curabo quanta fieri poterit diligentia, ut in augenda atque ornanda bibliotheca tua nihil a me desideretur, qui olim quoque ante annos plurimos, cum essem Romae, Pio IV pontifice, vivente Gabriele Faerno familiari meo, non absimile officium praestiti, a quo etiam tempore pro illustrissimae familiae vestrae cliente me gessi atque inprimis fratrem tuum, cuius sanctissima apud me memoria est tanquam vivum pietatis atque virtutis omnis exemplar colui atque observavi, quod obiter dictum volui, ut novis tuo te mihi jure imperare, tanto equidem magis, quod sine fructu atque commodo meo parere nequeam, qui cum a Celsitudine Tua multa iam adeptus sim, sperem tamen adhuc plura et maiora et quidem in re praesenti, oblatis Summo Pontifiici precibus, quas tuo potissimum ac cardinalis Alani intercessione cuperem exaudiri, vicissim quantum in me fuerit curaturus ut in hoc Belgio Sanctae Sedi Apostolicae addictiorem sentiatis neminem.
Deum precor, ut Celsitudinem Tuam ecclesiae suae sanctae quam diutissime servet incolumem.
Antverpiae, die IX Octobris anno MDXCIII.
Illustrissimae et reverendissimae celsitudinis tuae humilis cliens L. TORRENTIUS, indignus episcopus Antverpiensis.
| |
| |
| |
II.
1615 October 24.
Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca, aan kardinaal Federico Borromeo.
Biblioteca Ambrosiana, Milaan, cod. G. 257, p. inf., c. 275-275vo Oorspronkelijk.
Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca schrijft uit Gent aan kardinaal Federico Borromeo te Milaan. Zijne gezondheid is twijfelachtig: Fortassis alia occasione Italiam visurus; te imprimis, Illustrissime domine, quem Italiae etiam praepono et caeteris delitiis, quae me eo rapiunt. Zendt dus zijn boekgeschenk door middel van een bevriend prelaat.
(Niet eigenhandig, als uitgelegd in een postscriptum: Ignosce, Illustrissime Domine, imbecilli valetudini, quae amici manu in exarandis hisce uti coegit).
Vale, Illustrissime princeps,.... Romanae purpurae praesidium et columen.
| |
III.
1617 Maart 16.
Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca aan kardinaal Federico Borromeo.
Biblioteca Ambrosiana, Milaan, cod. G. 257 p. inf., c. 314. Oorspronkelijk.
Jacobus Lummenaeus a Marca zendt uit Gent aan kardinaal Federico Borromeo zijn werk: Pleiades en kondigt andere pennevruchten aan.
Pleiadem meam sacram..... praesidium atque ornamentum.
(eigenhandig).
| |
IV.
1619
Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca aan kardinaal Federico Borromeo.
Biblioteca Ambrosiana, Milaan, cod. G. 256 p. inf., c. 56. Oorspronkelijk.
Illustrissime et optime princeps,
Genua tua amplector, praesidium imploro et si quidem non satis molli aditu accedo neque satis opportune me ingero, indulge nihilominus patrocinium, quod pius olim vates foeminae Sunamitidi acerbiuscule merenti ad vestigia sua commodavit.
| |
| |
Purpuram itaque tuam iterum vexo, et vero vexare mihi liceat, dum aliquid evincam.
Memini haemorhoissae mulieris, quae Christi fimbrias et beatum illius χρασὺεδοη tangens, salutem in fiducia sua invenit. Aemulabor exemplum et sic premam, ut aliquid exprimam; non demittam te, donec benedixeris mihi.
Quid queritaris, inquies, aut qualem Zalemum agis?
Amplissimus Saccus, amicus meus, cordolium meum, in sinum Illustrissimae Celsitudinis Vestrae infundet et lacrymas meas commendabit. Audi, obsecro, hominem et sic aures ei commoda, ut me ex nomine Illustrissimae Celsitudinis Tuae proxime consuletur.
Ego vero avide avide porro omnes Italiae zephyros legam atque adeo veraedariorum loculos cotidie explorabo.
Vale Illustrissime et Reverendissime praesul, Sanctae Romanae Ecclesiae robur et ornamentum.
Gandavi, e monte Blandinio, ipsis Divi Caroli Borromaei feriis, quas impense colo, anno 1619.
Illustrissimae Celsitudinis Vestrae humillimus cliens, Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca religiosus sacerdos.
(manu propria).
| |
V.
1619 Juli 26.
Adrianus Baeckx aan kardinaal Federico Borromeo.
Biblioteca Ambrosiana, Milaan, cod. G. 256 p. inf., c 54-54vo. Oorspronkelijk.
Illustrissime et reverendissime domine,
Tantus sancti Caroli aeterni viri splendor est, tantumque jubar, ut apud omnes populos luceat. Verum si Belgas spectemus, ita hic coli coepit, ut non alibi natus, non alibi mortuus videatur. Nemo religiosus, nemo ecclesiasticus, nemo pius est, qui non imagine ejus suam devotionem pascat et maximarum virtutum memoriam celebret.
Postquam vero clarissimus dominus Puteanus veram sancti imaginem ab Illustrissima Gratia Tua impetravit, aucta quoque devotio fuit ita, ut unusquisque certatim exemplar sibi procurare non desinat, qua in re clarissimi domini Puteani promptissimum studium tanto magis amamus, quanto in omnium oculis tam sacrum vultum esse desiderat potius quam solus veluti raritatem tanti thesauri sibi retinere. Intelleximus deinde amplius pro cultu suo in divum conatum esse et de Congregatione Carolina in alma hac nostra universitate Lovaniensi instituenda, quod negotium, cum communicatum nobis esset, dici non potest qua voluptate nos affecerit, Fieri enim non poterat, ut faciliori ratione aut sanctum nobis conciliaremus, aut ad res divinas toto animo capessendas Belgarum populi excitarentur, in hac praesertim ur- | |
| |
be et academia, in qua unius populi cives omnium Belgarum velut incolae degunt omniumque nationum juventus alitur et formatur, nec poterat magis opportuno loco tantarum virtutum memoria celebrari, quam illo, qui celeberrimus est et in omnium quodamodo oculis, etiam vicinorum nostrorum in fide errantium versatur. Dubitandum enim non est, quin et Catholici admirabili sancti hujus exemplo confirmandi sint et de virtute in virtutem progressuri et adversarii, damnato errore ad Ecclesiae gremium, unde exciderunt, redeant.
Explicuit insuper clarissimus dominus Puteanus Illustrissimam Dominationem Tuam, quo magis Sodalitas Carolina vigeret, de sacro munere, indulgentiis aliisque benevolentiae signis cogitasse atque adeo statuisse.
Petimus igitur et obsecramus, ut Illustrissima Dominatio Tua pietatis cultum, quem in domino Puteano amare et fovere coepit, in nobis confirmet et stabiliat. Desideramus enim, et summis votis optamus, ut quod ille cum publico religionis bono aggressus est et quod nobis commendare voluit, plenum effectum sortiatur; unum namque jam et illius et nostrum negotium est omniumque Belgarum erit:
primum, ut Illustrissimae Dominationis Tuae sacris auspiciis a nobis Congregatio Carolina instituatur;
deinde, ut Congregationis hujus summum et perpetuum patrocinium Illustrissima Dominatio Tua suscipiat;
tertio, ut sacras, de quibus actum est, reliquias transmittere ad nos dignetur, quas eo cultu et veneratione accepturi sumus, quo alias divorum reliquias prosequimur a regibus principibusque variis ecclesiae nostrae donatas, quas etiam certis temporibus solenniter et more hactenus observato populo ostendimus.
Admodum reverendus et eximiae pietatis vir, dominus Jansonius, sacrae theologiae doctor et professor, templi primarii hic decanus; reverendus et eximius vir, dominus Joannes Paludanus, sacrae theologiae doctor et Scripturarum professor, concionatur facundissimus, ejusdem templi primarii canonicus et pastor aliique nostri universitatis et urbis nostrae viri, quibus haec communicavimus, plurimi mecum sunt, qui magno adfectu ad hanc Sodalitatem anhelant et, qua si satis privatim devotionem suam in sanctum non explicent, in publico versari coetu palamque invocare nomen Caroli Borromaei gestiunt, quorum omnium votis, ut tempestive satisfiat iterum Illustrissimam Dominationem Tuam rogamus et obtestamur. Tempestive autem futurum arbitramur, si hujus sanctissimi instituti ante Kalendas Septembris sumi possit auspicium, quo tempore, occasione Encaeniorum Lovaniensium, hujus aliarumque provinciarum populi ingenti numero in hanc urbem congregari solent.
Nos quidem aeterno beneficio Illustrissimae Dominationis Tuae obstringemur, cui Deus Optimus Maximus ex hac ipsa Congregatione meritorum cumulum tribuat et in longos annos aetatem promoveat, utdiutius de Ecclesia deque Orbe Christiano et Belgarum provinciis bene mereri possit, quod vovemus et nos nostraque omnia et universitatis obsequia Illustrissimae Dominationi Tuae offerimus.
Datum Lovanii, hac 26 Julii 1619.
Illustrissimae et Reverendissimae Gratiae Tuae observantissimus, ADRIANUS BAECKX, dictae universitatis rector manu propria.
| |
| |
| |
VI.
1620.
Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca aan kardinaal Federico Borromeo.
Biblioteca Ambrosiana, Milaan, cod. G. 256, p. inf. cc. 58-59. Oorspronkelijk.
†
Amplissime et praestantissime vir,
Fractus longa morborum et curarum molestia, quae me totam hanc aestatem varie exercuerunt, iterum calamum in manus sumo et qua possum animi contentione Mediolanum excurro, medelam et opem explorabundus. Taedet enim me hic vivere sub imperio tetrici et amusi abbatis, qui nullam commoditatem studiis meis praestat atque adeo elegantias istas litterarum infra omnem laudem et precium habet.
Rogo vero te et vehementer obtestor, quatenus mihi patrocinari digneris apud amantissimum mei principem cardinalem Borromaeum, ut cum bona gratia et auctoritate ipsius liceat mihi ad unum atque alterum annum hospitari ad Sancti Simpliciani in monasterio nostri Ordinis, adjuncto mihi uno ex confratribus meis, quicum studiorum meorum laborem hactenus divido et qui mihi sic operam navat, ut eo carere non possim.
Spero autem fore, ut neminem contubernii nostri poenitere possit atque adeo omne Musarum mearum obsequium liberaliter addico.
Multae sunt caussae, quae me urgent tam ambitiose illud petere, neque inter viliores istae, quod aegritudo mea, quae ex hypochondriis et splenis adfectione non unum annum jam laboro, aliud coelum et alium locum necessario requirat, sicut scripto et subsignato testimonio suo Duacensis academiae medici doctores omnes, a me consulti aperte deposuerunt magnum mihi vitae periculum et graviora symptomata comminantes, si moram hic diutius traxero tum etiam quod iniquo admodum loco hic sum, et negotium habeo cum abbate olim et ante infulas et nunc etiam mihi studiisque meis infesto, cujus supercilio Musae meae virgines sic terrentur, ut apud me porro manere non velint atque adeo restim circumspiciant, nisi ociis emancipentur, Adeo hic brevia et angusta mihi sunt omnia et non nisi in purpura Illustrissimi Borromaei respirare possum et vero sacram amphoram mihi tenere videor, cum sinum illum amplector, quod si ille quoque votum meum destituere velit et spem meam fulcire abnuat, funditus perii et nulla mihi jam superat ἇβροχω ἀγκυρά.
Insta quaeso et constanter age apud optimum illum omnium antistitum, et litteras quoque istas (si ita videbitur) cum illo communica et benignum hospitium et tolerabilis viatici praesidium nobis exora.
Vale, amplissime et praestantissime vir, saeculi nostri ornamentum et si omnino dignaris, hebdomadatim per veredarios mihi scribe donec aliquid eviceris, ego vero
| |
| |
avide avide tuas semper expectabo et si montes et maria polliceri non possum, illum tamen audeo et sincere addico, me nunquam ingratum futurum. Juva me, obsecro (omni obtestor, quae apud Amplitudinem Tuam valere possunt) et fac, ut tibi semper plurimum debeam.
Iterum vale.
Quarto Idus Novembris.
Cum respondere dignatus fueris (quod oro, ut quamprimum fiat) litteras tuas tuto eccellentissimo Puteano tuto destinabis, mihi in manus per illum consignandas, quod et de litteris Illustrissimi cardinalis, si omnino dignabitur respondere, fieri rogo cum alioquin multum mea intersit, ne hic a nostris intervertantur etcetera.
Hecatomben meam sacram Illustrissimo heroi nostro inscriptam, tum etiam sacros aliquot threnos Aubi Amplitudini Vestrae nuncupatos, brevi, typis exierint, videbis.
Amplitudinis Vestrae servus in Christo Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca religiosus sacerdos.
(manu propria).
| |
VII.
1620 Februari 9.
Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca aan kardinaal Federico Borromeo.
Biblioteca Ambrosiana, Milaan, cod. G. 256 p. inf., c. 57-57vo. Oorspronkelijk.
†
Illustrissime et reverendissime praesul,
Salutem meam Illustrissimae Dominationi Vestrae iterum commendo, cui enim libentius eam debeam, quam Borromaeae gentis principi, cuiusp urpuram et praesidium nemo frustra hactenus imploravit. Itaque purpurae tuae fimbrias iterum tango. Si me respirare volueris (atque utinam digneris!) medelam et misericordiam inveni, nam et hoc Christi Jesu habes atque adeo boni illius prophetae Elizaei, qui Sunamitidem mulierculam vestigiis suis arceri voluit, eo quod anima eius in amaritudine esset et morosum famulum increpans, omnia lacrymis eius condonavit.
Nunc cordolium meum in gremium tuum exprimo; noli me despicere, optime principum, et querelam meam patienter audi.
Laboro hic sub moroso et tetrico abbate et qui nihil minus quam litteras et doctrinam amat; ad haec lievis (?) angustiae sic me opprimunt, ut medici nostrates omnia extrema atque adeo mortem mihi comminentur, nisi mature hinc abeam et coelum mutem.
Monitus reverendus abbas noster super hac re, cotidie aliquid intricat et expensulas aliquot in re lauta et copiosa facere timet.
| |
| |
Rogo nunc ut liceat mihi cum uno ex religiosis confratribus (quicum studiorum meorum laborem partiri soleo et cui sic assuevi, ut eius opera carere non possim) divertere ad unum annum plus minus apud religiosos Benedictinos Sancti Simpliciani in urbe Mediolano et coeli alterius beneficium in sancto illo contubernio experiri.
Neminem (spero) contubernii nostri poenitabit, et sic agemus, ut nulli mortalium molesti futuri simus. Utinam Illustrissima Celsitudo Vostra tesseram illam hospitalem prima opportunitate nobis mittat!
Votum illud meum in genibus tuis depono, in quibus saepiuscule clementiam inveni.
De viatico ne verbum quidem facere audeo neque munificentiam Illustrissimae Celsitudinis Vestrae sic experiri praesumo. Fortassis aliquos hic in Belgio inveniam, qui mihi symbolam istam non negabunt.
Nam a reverendo abbate meo ne teruncium quidem expecto de quo illud Diogeniani commemorare possum: ποταμὸς τὰ πόῥῤω ποτί ζων, τα δє є῍γγιον καταλєίπєι.
Sic despoticum imperium exercent et perpetuam dictaturam (ne aliquid acerbius dicam) rigide gerunt, qui semel hic infulas et patrimonium Christi immolaverunt.
Ignosce mihi, Illustrissime praesulum et justo dolori meo, si vehementius ego ista atque adeo τραγικϵύομαι plenus (?) Jum, et pectoris angustiae affluunt, et in sinum tuum tantum istam derivo.
Amplector nunc genua tua, clementissime principum, et obnixe te rogo per illam purpuram, quam adoro et per omne quod in Jesu Christi visceribus carum habes, ut per te mihi vivere liceat et paululum respirare, cum alioquin moriendum mihi sit et contabescendum.
Vale Illustrissime et reverendissime praesul, Sanctae Romanae Ecclesiae praesidium et ornamentum.
Gandavi, e monte Blandinio, Nonis Februarii, anno 1620.
Illustrissimae Celsitudinis Vestrae humilimus cliens, Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca religiosus sacerdos.
(manu propria).
| |
VIII.
1620 Juni 14.
Erycius Puteanus aan kardinaal Federico Borromeo.
Biblioteca Ambrosiana, Milaan, cod. G. 256 p. inf., cc. 69-70vo. Oorspronkelijk.
Erycius Puteanus geeft aan kardinaal Federico Borromeo te Milaan het volgend verslag van de overbrenging der relieken van deszelfs oom, den h. Carlo Borromeo.
Magna et laeta nuncio.
V Eidibus Junii, sive feria III Pentecostes, thesaurus ab illustrissima pietate tua
| |
| |
urbi Lovaniensi donatus, ex arce ad summum templum translatus est, ea solennitate qua majorem vix vidimus.
Universus clerus, imo universus populus eleganti ordine comitatus est Erat immensa praecedentium monachorum et religiosa series; angelorum quoque imagine amicti pueri, qui bini incedentes insignia omnia cardinalitia et archiepiscopalia distinctis ferculis deportabant.
Praeter alios, cives pleraque nobilitas incensis facibus pompam illustrabat.
Imago Sancti etiam praelata est, quam cingebant quatuor filii mei majores pariter vestiti et sua quisque face instructi.
Sacrae reliquiae ornatissimo feretro impositae a duobus summi templi canonicis, sacrae theologiae doctoribus et professoribus gerebantur, sustinentibus thronum sive tabernaculum sex juvenibus Polonis nobilitate praecipuis.
Vestimenta sacra summi pretii erant, quippe aurea, a Serenissimis principibus nostris summo templo donata.
Sequebatur autem magnificus academiae rector, qui hoc tempore est Raphael Gemma, Cornelii Gemmae medici et philosophi praestantissimi filius, Gemmae Frisii medici et mathematici celeberrimi nepos, cinctus ministris publicis et octo ex more argenteis grandibusque sceptris.
Hinc reliqui academici doctores et professores, theologi, jurisconsulti medici, philosophi et quicumque in republica hac litteraria eminent.
Seorsum deinde magistratus urbis ibat necnon civium togatorum collegia, tandem reliquus populus, virorum mulierumque multitudo, et ipsa juventus.
Plures tamen plateas stipaverant totaque viâ limina ubique et fenestras implevevant, qui ad templum postea omnes confluxerunt.
Pompa a tertia hora pomeridiana ad sextam protracta est, summa modestia et pietate.
Nos, partim viribus nostris, partim amicorum auxiliis, arcem arcisque templum ornaveramus, in quo hactenus sacrae reliquiae quieverant.
Plateae etiam, collocatis passim ramis stratis herbis floribusque, amoenitatem induerant, omnes laetitiam, sed piam, et sic effusam.
Sancti Caroli Borromai nomen, sed et Federici, ubique audiebatur.
Longum sit exponere omnia, quo affectu et cultu omnium pietas et dalmaticam et sacram spongiam venerata sit. Felix ille videbatur, qui proxime erat, ut multa nocte templum pateret.
Scio pia a multis vota concepta esse; imo jam civis quidam clam mihi adfuit et subsidium confessus est.
Hoc etiam notabile: ingens et miseranda hic terrae siccitas erat, coelum ardens, eo die, quo coli haec reliquiae publice coeperunt, repente mitescere aura coepit et, finita translationis pompa, imbres effusi sunt cunctaque circumcirca coelitus irrigata. Tantum cecidit aquae, quantum satis fuit.
Haec quemadmodum se habent, ita simpliciter scripsi et statim significare debui, quae in honorem sancti Caroli facta sunt, adnitente maxime et curante eximio domino Joanne Paludano, sacrae theologiae doctore et professore et summi templi plebano, qui ut virtute, doctrina, facundia summus est, ita auctoritate apud omnes. Idem, eo die quo reliquiae translatae sunt, luculentam de laudibus sancti Caroli concionem ad populum habuit. Ita profecto dixit, ut et Federici nomen suave jam Belgis sit, cujus virtutem admirantur, laudes depraedicant; et nonne sic affectum suum
| |
| |
quodammodo testantur? Sane sacris indulgentiis, atque numismatibus sic se dignos indicant. Decanus et capitulum summi templi seorsim gratias illustrissimae liberalitati suae scribent, pro thesauris acceptis; capitulo quoque summi templi Mediolanensis se obstrictos fatebuntur. Tam bonae voluntatis ego nunc interpres sum, et velut prodromus sacrae purpurae tuae aeterno cultu mancipatus.
ERYCIUS PUTEANUS.
Lovanii, in arce, postridie Eidus Junii, MDCXX.Ga naar voetnoot1)
| |
IX.
1620 December 22.
Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca aan kardinaal Federico Borromeo.
Biblioteca Ambrosiana, Milaan, cod. G. 232, p. inf., c. 220. Oorspronkelijk.
Illustrissime et reverendissime princeps,
Purpuram tuam iterum stringere audeo et Illustrissimam Celsitudinem Tuam paucis morari.
Adventum meum proximo vere adorno, et rogo humiliter, et demisse in genibus Illustrissimae Celsitudinis Vestrae hanc gratiam imploro, ut me bonae vuluntatis suae certiorem quamprimum facere dignetur et benevolentiam suam erga me confermare, quam olim mihi testatam esse voluit.
Vale, Illustrissime et reverendissime princeps, Sanctac Romanac Ecclesae ornamentum.
Gandavi, e Monte Blandinio, 11 Calendas Januarii, anno 1621.
Illustrissimae Celsitudinis Vestrae, servus et cliens humillimus, Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca religiosus, sacerdos, Benedictinus.
(manu propria).
| |
| |
| |
X.
1621 September 24.
Joannes Paludanus aan kardinaal Federico Borromeo.
Biblioteca Ambrosiana, Milaan, cod. G. p. inf. 256, c. 78-78vo. Oorspronkelijk.
Illustrissimo domino Sanctae Romanae Ecclesiae cardinali Borromaeo, Mediolanensi archiepiscopi salutem.
Procrastinatores merito videri possemus, Illustrissime domine, nisi excusaret nos casus de quo indoluimus, quod videlicet ille, cui solemni decreto demandatum erat onus gratias agendi, litteras per fidum non destinaverit nuntium, nec transferri curaverit opera et industria ornatissimi viri domini Puteani, qui fidelissime pro hac alma universitate egit et peregit, ut Sancti Caroli miraculis clarissimi reliquias magno pietatis fructu possideremus, ex quibus tanquam arrha illius sancti patrocinia nobis queamus pollicere.
Multum profecto fiduciae nobis addidit candor animi Illustrissimae Gratiae, quod hic error nobis condonabitur, ubi intellexeris, quod oblivio ab agendis gratiis nos minime rétardarit. Sane non cessamus a gratiarum actione, nec cessabit unquam Lovanium nostrum a praedicanda Illustrissimae Tuae Gratiae in Belgium benignitate pro tanto thesauro reliquiarum transmisso. Imo imitari conamur sanctum Ambrosium epistola 85, qui Christo domino gratias agit pro inventione corporum sanctorum Gervasii et Prothasii. ‘Hos ego acquisivi tibi, plebs sancta, “inquit,” qui prosint omnibus, nemini noceant. Tales ego ambio defensores, tales milites habeo, quorum quo maiora eo tutiora patrocinia sunt’; sic ille sanctissimus pater.
Ad eumdem modum incredibili gaudio illum locum intuemur, quem sancto hoc dono habemus cohonestatum et insuper perpendimus ad innumerabilia Illustrissimae Tuae Gratiae in nos merita, maxime illum cumulum accessisse et singulari beneficio nos nuper auxisse, cum accepimus tot sacra amuleta a Sanctissimo Domino benedicta et effigie sancti Caroli insignita, quae hic magno bono spirituali sunt distributa, cujus communicationis occasione praecipui in clero, viri nobiles, cives honoratiores devotionis ergo plurimum sibi gratulantur.
Speramus, ut beneficii hujus fructus uberimos et praestantissimos Illustrissimae Tuae Gratiae referre possit a Christo, animarum nostrarum (ut Scripturae verbis utar) episcopo, obnixe oramus, ut (quod facis) gregem tuum credulum, diu tuearis, foveas, parcas.
Ex alma universitate Lovaniensi, 24 Septembris 1621.
Illustrissimae Gratiae Tuae ad humillima manuum oscula, Joannes Paludanus, Sanctae Scripturae professor et Sancti Petri Lovanii plebanus.
(manu propria).
| |
| |
| |
XI.
1621 November 21.
Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca aan kardinaal Federico Borromeo.
Biblioteca Ambrosiana, Milaan, cod. G. 232 p. inf., c. 218. Oorspronkelijk.
Illustrissime et reverendissime princeps,
Scripsi nuper et impensu rogavi, ut (quoniam jam cum bona venia reverendi abbatis mei, qui mihi de liberali viatico providit, in procinctu sum Italiam versus) Illustrissima Celsitudo Vostra confirmare brevi epistolio dignetur bonam voluntatem erga me suam et hospitii tesseram aliquanto tempore intercedente au(c)toritate sua mihi commodare ad Divi Simpliciani apud religiosos patres communis ordinis nostri Benedictini, ut caeli istius beneficio tantisper mihi frui liceat et subinde adrepere ad genua Illustrissimae Celsitudinis Vestrae, et omni studio purpuram illam demereri, quam semper in oculis habeo.
Vale, Illustrissime et reverendissime princeps, Sanctae Romanae Ecclesiae unicum et singulare ornamentum.
Gandavi, e Monte Blandinio, 19 Calendas Decembris, anno 1621.
Illustrissimae et reverendissimae Celsitudinis Vestrae, Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca religiosus, sacerdos, Benedictinus.
(manu propria).
| |
XII.
1621 November 21.
Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca aan kardinaal Federico Borromeo.
Biblioteca Ambrosiana, Milaan, cod. G. 232, p. inf., c. 219-219vo Oorspronkelijk.
Illustrissime et reverendissime princeps,
Profectionem Italicam cum bona venia reverendi admodum domini praelati mei (qui mihi liberale satis viaticum addixit) appetente vere adorno, nam valetudinis meae plane interesse existimo, ut sic faciam, quae, cum alias respirare me non sinat, alterius caeli beneficio opus habet, ut restaurari possit. Frui itaque desidero humanitate et benevolentia Illustrissimae Celsitudinis Vestrae atque adeo libenter nunc
| |
| |
accipio hospitalem tesseram quam non semel obtulit Illustrissima Celsitudo Vestra in monasterio Sancti Simpliciani apud religiosos confratres ordinis mei, quo sane contubernio nihil mihi gratius aut jucundius accidere potest. Nam (ut caetera taceam) volupe illud imprimis mihi erit in genibus Illustrissimae Celsitudinis Vestrae conquiescere, in quibus nunquam non solatium et presidium reperi, atque adeo nihil magis suspiro, quam ut purpuram tuam coram mihi stringere liceat, quam universus Christianus orbis in oculis et deliciis habet, vel ob memoriam sanctissimi patruelis tui, ad cujus tumulum et cineres fortassis aliquid veementiae mihi restat, cujus item vitam et rex preclare gestas, si non aureo satis calamo, seria nihilominus lucubratione et versu heroïco adorno.
Unum illud nunc efflagito ab Illustrissima Celsitudine Vestra, ut benevolentiam erga me suam brevi epistolio mihi confirmare dignetur et sic testatam facere reverendo admodum praelato meo benignam voluntatem suam.
Te vivere et valere opto, Illustrissime et reverendissime praesulum, et purpuram tuam veneror, exosculor, amplector.
Gandivi, e Monte Blandinio, 11o Calendas Decembris, anno 1621.
Illustrissimae et reverendissimae Celsitudinis Tuae servus et cliens humillimus Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca religiosus, sacerdos, Benedictinus.
(manu propria).
| |
XIII.
1622 Mei 18.
Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca aan kardinaal Federico Borromeo.
Biblioteca Ambrosiana, Milaan, cod. G. 256 p. inf., c. 79-79.vo Oorspronkelijk.
Illustrissime et reverendissime princeps,
Nunquam magis refectus fui, quam cum nuper a rusculo Illustrissimae Celsitudinis Vestrae et paterno illo amplexu diverti atque adeo hac sola mercede et precio tot nemorum saltuosa et aspera montium libenter iterum superare velim.
Decreveram ita ad genua Illustrissimae Celsitudinis Vestrae reverti, nisi me languor inter monasterii limites contineret, qui me hodie sacris mysteriis operantem, in ipso paene limine consecrationis ita repente invasit, ut fere prostenderet. Apoplexiae speciem quandam fuisse existimo, quae caliginem oculis et stuporem quendam toti corpori inducebat.
Interim amoeno hoc secessu ad Divi Simpliciani fruor apud religiosos patres mei instituti, qui me liberaliter juxta et benigne habent, et sic purpuram quoque Illustrissimae Celsitudinis Vestrae honorare volunt, quam totus Christianus orbis merito pro oculis habet.
| |
| |
Itaque bene omnia et ex animi mei sententia, nisi quod hoc privatim me angit, quod nunc cum Illustrissima Celsitudine Vestra communicare audebo.
Ignosce fiduciae meae et pudori consule, Illustrissime principum.
Loculi nostri tam lungo et sumptuoso itinere plane exhausti sunt et viales expensae supra fidem et opinionem nimis excreverunt, adeo ut viginti scuta aurea mutuo sumere coactus fuerim, quae nunc in sinu Illustrissimae Celsitudinis Vestrae quaero, dum litterae cambii de Belgio venerint, quibus me juvare possim.
Indulge mihi hanc vicem, Illustrissime praesul patronorum omnium indulgentissime, nunquam porro aliquid simile praesumpturo.
Nimirum durum telum necessitas, quae me huc compulit et paene impudentem fieri coegit.
Vale Illustrissime et reverendissime praesul, Sanctae Romanae Ecclesiae prorsus ornamentum.
Ex musaeo meo ad Divum SimplicianiGa naar voetnoot1) 15 Kalendas Junii, anno 1622.
Illustrissimae Celsitudinis Vestrae humillimus et obsequentissimus cliens Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca religiosus, sacerdos.
(manu propria).
| |
XIV.
1622 Juli 28.
Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca aan Olgiati Biblioteca Ambrosiana, Milaan, cod. G. 256 p. inf., c. 80. Oorspronkelijk.
†
Amplissime et praestantissime vir,
Decreveram ab aliquot diebus Mediolano discedere et Illustrissimo cardinali heroi nostro valedicere et gratias habere, sed quia passim mihi suadetur ut ante medium Augustum nihil moveam, nisi velim certum valetudinis periculum incurrere, statui supersedere et aliam coeli temperiem expectare.
Interim Assumptae Virginis corollarium pango et vellem in festo ejus, loco et hora mihi assignandis coram principe nostro aliquid dicere, si tamen importune me non ingero et cum bona gratia Illustrissimae Dominationis Suac fieri possit.
Indica, quaeso, uno atque altero verbo et (si omnino dignasis) semper inter nos amemus.
Vale, clarissime vir, Ambrosianae bibliothecae ornamentum.
E musaeo meo ad Divum Simpliciani, 5 Kalendas Augusti, anno 1622.
Clarissimae Dominationis Vestrae servus humilis
Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca religiosus, sacerdos.
(manu propria).
Amplissimo et clarissimo viro domino Olgiato domino meo.
| |
| |
| |
XV.
1622 Augustus 23.
Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca aan kardinaal Federico Borromeo.
Biblioteca Ambrosiana, Milaan, cod. G. 256 p. inf., c. 81. Oorspronkelijk.
†
Illustrissime et reverendissime princeps,
Utinam non cogerer fieri impudens et post humanissimum congressum, quo me Illustrissima Celsitudo Vestra in suo Gregoriano rusculo excipere dignata est, venerabilem suam purpuram iterum vellicare!
Quid enim agam aut quo me vertam?
In angustiis suspiro et non scio, quomodo me extricare possim.
Litteras cambii per aliquot menses frustra expecto et reverendus abbas meus, qui mihi omnia aurea in Belgio addixit (dicam candide) maligne hactenus me habet, atque adeo, ut mihi videtur, quantum in se est, ad sordes et salignas me condemnavit.
Juva me, obsecro, in procincto meo, sanctissime et Illustrissime praesulum, et peregrino clienti tuo in alieno solo destituto atque adeo in extrema anchora residenti, promptam et liberalem manum exporrige, ut per te mihi liceat vivere et respirare.
Illustrissimae Celsitudinis Suae symbolam cum fiducia expectabo; sic tamen secreto fieri supplico, ut iterum atque iterum non erubescam.
Vale, Illustrissime et Reverendissime praesul, Sanctae Romanae Ecclesiae desiderium, ornamentum.
E musaeo meo, ad Divum Simpliciani, 10o Kalendas Septembris, anno 1622.
Illustrissimae et Reverendissimae Celsitudinis Vestrae ad genua abjectissimus cliens, Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca religiosus, sacerdos
(manu propria).
| |
XVI.
1622 October 28.
Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca aan kardinaal Federico Borromeo.
Biblioteca Ambrosiana, Milaan, cod. G. 256 p. inf., c. 92. Oorspronkelijk.
†
Illustrissime et reverendissime princeps,
Litteras Illustrissimae Celsitudinis Suae accepi et solito obsequio ori, pectori ac oculis admovi.
| |
| |
Reverendus praelatus Sanctae Justinae impraesentiarum a domo abest, neque brevi admodum reditum pollicere videtur.
Interim in angustiis hic sum atque adeo veluti in catena sedeo et sospiro; et quomodo iterum purpuram Illustrissimae Celsitudinis Vestrae audebo vellicare?
Erubesco, erubesco et quanquam nulla mihi restat alia non audeo semper novum ex nova beneficium implorare.
Vale et longe vive, Illustrissime et reverendissime praesul, Italiae tuae atque adeo Christiani orbis singulare prorsus ornamentum.
Patavii, 4 Calendas Novembris, anno 1622.
Illustrissimae et reverendissimae Celsitudinis Vestrae humillimus et devotissimus cliens Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca religiosus, sacerdos, Benedictinus.
(manu propria).
| |
XVII.
1622 November 5,
Laurentius Beyerlink aan kardinaal Federico Borromeo.
Biblioteca Ambrosiana, Milaan, Cod. G. 256, p. inf., ongepagineerd. Oorspronkelijk.
Illustrissime et reverendissime domine,
En iterum commendatias ad Illustrissimam Dominationem Tuam, in cujus beneficum sinum, quotquot e Belgio in Italiam cogitant eruditi et quavis arte excellentes, velut impulsu quodam advolare satagunt.
Igitur importunum me fecit oportunus discessus Georgii Rami, gente Sabaudi, professione philosophi acutissimi, ut qui hanc disciplinarum alumnam (philosophiam dico) annis multis summa cum admiratione et laude Lovanii interpretatus fuit et utriusque juris palaestram inoffenso pede decurrit.
Cum igitur devotionis ergo ad Sacra Apostolorum Limina contenderet, summo desiderio aestuabat, ut Illustrissima Tua Dominatione - cujus virtus et in Ecclesiam merita, orbem non solum Belgicam, sed et universum theatrum habet - conspectu gratissimo et alloquio venerabundus frueretur.
Intellexerat me aliquando litterario beneficio ab eadem Dominatione Tua affectum fuisse, quod magni muneris loco acceptum refero, unde et fidentius me interpellavit, ut auderem et auderet ipse recurrere ad amplexum ejusdem Tuae Dominationis.
Viri indoles et in rempublicam litterariam obsequia praestita merentur, ut apud sapientiae mystas et praesides favorem inveniat ejusque laboribus, ingenio et probata apud nos indole, si ita res exigit, perfruantur.
Illustrissime domine, hoc unum Deo oro, ut Dominationem Tuam viros doctos ad
| |
| |
ecclesiae ministerium diu fovere, colere, aestimare faciat et hoc tuum sidus ejusdem Ecclesiae firmamento, puriore radio et hic et in perpetuas aeternitates praefulgere largiatur.
Antverpiae, Nonis Novembris, MDCXXII.
Obsequiis ejusdem Tuae Gratiae devotissimus cliens, Laurentius Beyerlinck, archipresbyter ecclesiae cathedralis Antverpiensis.
(manu propria).
| |
XVIII.
1622 November 19.
Jacobus Lummenaeus a Marca aan kardinaal Federico Borromeo.
Biblioteca Ambrosiana, Milaan, cod. G. 256, p. inf., c. 92. Oorspronkelijk.
†
Illustrissime et reverendissime princeps,
Purpuram Illustrissimae Celsitudinis Vestrae sic stringo, ut divelli non possim, nimirum in qua semper praesidium et solatium inveni. Itaque nunciare audeo me in summis angustiis hic vivere et nihil aliud expectare, quam ut cum bona venia Illustrissimae Celsitudinis Vestrae in Belgium me recipiam et sic consiliis et monitis Illustrissimae Celsitudinis Tuae morem geram, tantum ut Illustrissima Celsitudo Tua liberalitatis suae symbola (de qua reverendus OlgiatusGa naar voetnoot1), amicorum meorum humanissimus, nuperrime nunciare mihi dignatus est) viaticum meum juvet, et sic cum jucundissima sua memoria ad Belgas meos me remittit.
Munificentiam Illustrissimae Celsitudinis Suae per proximum veredarium avide avide praestolabor, ut me quam primum itineri accingam et sic adultam hyemem praevertam.
Vale, Illustrissime et reverendissime princeps, sine quo vivere et respirare non possum.
Patavii, in hospitio, seu potius ergastulo meo.
13 Calendas Decembris 1622.
Illustrissimae et reverendissimae Celsitudinis Vestrae humillimus cliens, Jacobus Lummenaeus a Marca religiosus, sacerdos, Benedictinus.
(manu propria).
| |
| |
| |
XIX.
1623 Mei 14.
Jacobus Lummenaeus a Marca aan kardinaal Federico Borromeo.
Biblioteca Ambrosiana, Milaan, cod. G. 239, p. inf., c. 400. Oorspronkelijk.
Illustrissime et reverendissime princeps,
Generosum hunc juvenem, nepotem reverendissimi Gandavensis in Belgio, de meliore nota commendo, nimirum quem praeter inclytum stemma et avita decora, doctrina item et virtus commendabilem reddunt.
Desiderat ille venerari purpuram Illustrissimae Celsitudinis Tuae et nihil magis in votis habet, quam ut ad genua optimi omnium praesulis obsequia sua contestetur.
Vale et vive, Illustrissime et reverendissime princeps, vere vere gemma praesulum et benigno oculo nobilissimum hunc juvenem intuere, vel in gratiam reverendissi sui patrui, Borromaeae familiae studiosissimi, de quo alias Illustrissimam Celsitudinem Tuam certiorem feci.
De Urbe domina, quo me ante aliquot menses in contubernio suo reverendissimus Adrianensis episcopus duxit.
1o Idibus Maii 1623.
Illustrissimae Celsitudinis Tuae humillimus cliens. Jacobus Cornelius Lummenaeus a Marca religiosus.
(manu propria).
|
-
voetnoot1)
- Bij het imprimatur van deze documenten mijn oprechte dank aan monsignore Bianchi der Ambrosiana, die zoo goed is geweest ter plaatse de laatste revisie uit te voeren.
|