Drie schandaleuse spelen
(1937)–Anoniem Drie schandaleuse spelen– Auteursrecht onbekend
Regelnummers proza verbergen
| |
XIV1Ga naar margenoot+ Vigesima quarta Octobrds presentis anni, Jn Domo vidue de fluijtere, 2habitantis in foro equorum in nuptys filij sui Joannis de fluijtere, que 3celebrabantur vesperi in cena, Exhibitus est Dialogus quinque persona- 4rum, quarum prima persona erat Rethorica Que conquerebatur, quod 5quidam Sacerdotes Babel niterentur se opprimere; et prorsus preter omne 6meritum dolere. Quin nihil aliud faceret, quam id ad quod creata erat 7Nimirum homines ad veritatem deducere Secunda persona erat senex 8quidam, qui eandem Rethoricam consolabatur miris modis. Affirmans 9id per eosdem Sacerdotes nunquam fieri posse Jmò multos adhuc esse 10in viuis, qui ipsa Rethorica authore, auderent hominibus nudam veri- 11tatem aperire, nullos viventes Quales (inquit) et nunc ô Rethorica es 12auditura. Succedebat his stultus quidam, qui agebat personam stultj. 13Et inter cetera asseruit, Non solum esse illos stultos, qui se fingerent 14stultos, Sed et alios multos, qui se estimarent benè prudentes. Huic 15succedebant due alie persone Sacerdos et Medicus, hos exagitabat dictus 16stultus vt se inuicem conuitijs peterent, quod factum est. Et adducta 17sunt per Medicum, quecunque opprobria, possent in statum sacerdo- 18talem adduci, Et inter alia hec attulit, Quanta esset stultitia, quod 19inani suo sacrifdcio, putarent se placare Deum, et quod cogerent po- 20pulum colere Meretricem illam Babilonicam, de qua Joannes dn Apoca- 21lypsi etc. Tandem concluserunt Perpendite que dicta sunt auditores et 22vos ipsi de his iudicate, sed ad nullum intereà alterum deferatis Qui 23agebat stulti personam, erat ille idem homo qui agebat stultum in 24Dialogo illo exhibito in domo Ciuica, in festo Michaelis, qui nonnullos 25offendebat. Poterint super his audiri, Procurator quidam Concilii Bra- 26bantie, cuius cognomen est Burchgraeue Magister Cornelius vander 27reest Receptor hospitalis, Diue Gertrudis, habitans apud idem hospi- 28tale Item Nicolaus de backere, et alij, quorum nomina ab his peti po- 29terunt. / |
|