Oeuvres complètes. Tome XXI. Cosmologie
(1944)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 542]
| |
II.
| |
[pagina 543]
| |
ferunt, cum illuc cogitatione non ascendant. Uti qui longinquis peregrinationibus regna multa populosque adierunt sapientius meliusque de patria sua judicant, quam qui nunquam extra eam pedem extulerunt, ita qui inter sydera mente versari assuevit, atque inde hunc Terrae nostrae globulum contemplari, quam sit minima hic mundi particula saepe cogitat, item quid alibi in tot terrarum millibus agatur. Quantula tunc sunt regna haec, quid negotia, quid ambitus. § 3. Consideremus systema hoc planetarum circa Solem, cujus hic posita est figuraGa naar voetnoot4), tanquam extra positi, Solem ilium in medio quinque globorum qui diversae magnitudinis orbibus ipsi circumferuntur, omnes vero illius luce illustrantur, proximi validius intentiusque, remotiores languidius, ac singuli in sefe convertuntur aliquot horarum spatio, quo tota superficies per vices ea luce inclarescat. Potestne jam probabile cuiquam videri, cum tot nominibus inter se convenire advertat hisce omnibus soli circumpositis globis, in uno ipsorum, eoque e minoribus, mirabilia multa inesse, maria, montes, silvas. flumina, animalia multorum generum, alia 4 pedibus alia binis incedentia, alia per aerem vagantia, alia sub aqua degentia quae omnia mirabili quadam ratione sibi similia producant, in caeteris vero ejusdem chori socijs ac consortibus nil nisi materiam radios solis reflectentem, nulla varietate insignem, in vasta solitudine saxa, lapides, arenas tantum ferentem? (nam corpoream quidem materiam unde fiat lucis repercussus, concedere ijs necesse est). Quae enim ratio afferri poterit cur uni prae caeteris omnia illa concessa sint, reliquis usu omni carentibus, aeternaeque damnatis inertiae ac sterilitati. Cum arbores nobis notas fructus aliquos aut glandes ferre sciamus, non dubitamus, quin et illae, quas in ignotis insulis procul conspicimus, aliquid ejusmodi praeter folia edant. Solus assecla Tertij à sole Planetae, noctu animalibus lucem praestabit, quaterni vero quinti Planetae nulli usui erunt, itemque quini circa remotissimum collocati. Quod si igitur similis quaedam rerum varietas ac pulchritudo in caeteris planetis atque in Terra hac nostra viget, nunquid spectatore carebunt! an non ut animalium elegantia et artificiosa fabrica, florum colores atque odores ad hominum admirationem aut voluptatem comparata videntur, ita et in istis existent aliqui qui tantis spectaculis tamque jucundis fruantur. § 4. Cogita hominum genus interijsse atque ad nihilum redigi. Nonne omnia ista quasi frustra videbuntur. Nonne cultu omni Terra destituta manebit? squallida deserta ac bestiarum habitatio? Jam vero homo ipse, animal illud rationis particeps, nonne longè praecipua pars | |
[pagina 544]
| |
censenda est eorum quae in Terra existunt? Ille tot artium capax, qui coelestium motus distantiasque ratione atque organis quibusdam instructus deprehendere potuit? tanta industria domos, naves, vestem, machinas omnis generis construit. denique qui unus contemplari atque admirari divina opera queat. Quamquam enim mortalibus perspecti non sint fines quos sibi conditor proposuit; apparet tamen ei placuisse ut essent ratione praedita animalia quae infinitam suam sapientiam suspicere possent, et beneficia agnoscere. Hujusmodi igitur animantibus si reliqui Planetae careant, certè multo inferiores vilioresque erunt nostrate hoc. Nulla autem ratio est ut minus ornatos rebus omnibus putemus, imo est cur majores illi Jupiter ac Saturnus praestantiora quaedam consecuti existimentur. Non deerunt itaque praecipua illa animalia, hominum generi aequiparanda, ac forsan etiam longe perfectiora. Illud vero nihil prorsus obstare credendum, quod in Mercurij Planeta decuplo quam nos majore aestu incolae torreri videntur, in Saturno centuplo minorem experientes, perpetuo gelu rigescere. Quidni enim et animalia et arbores herbae aliave quaevis ad diversas illas temperies aptata sint ac durata. Nam plane ineptire est, in nostra hac solis distantia mediocrem calorem lucemque praebitam existimare, in alijs illis vel abundare vel deficere. Refellitur enim his ipsis discriminibus quae in Terra hac cernuntur. Cum tanto frigidius degant hyperborei illi Samoiedae quam qui mediam Africam incolunt, nec tamen aut hi aut illi de sorte sua querantur.
§ 5. Porro positis animalibus quae in Planetarum superficie vitam agant, videndum an non aliquid amplius de natura ac sensu eorum colligere possimus. Cum varias animalium nostrorum figuras contemplamur, quadrupedes, aves, pisces, cancros, testudines, angues, insecta; ac rursus in singulis tantam formarum diversitatem ut equi, elephanti, porci, cervi, histricis in quadrupedibus; aquilae, pavonis, noctuae, vespertilionis, grand becGa naar voetnoot5), struthiocameli, in volucribus. ceti, raiae, sapeae, hippopotami, crocodili, ostrei, spongiae, scholGa naar voetnoot6), concharum, veau marinGa naar voetnoot7), in piscibus aut amphibijs. denique insectorum genera. haec omnia considerantes facile credemus nequaquam divinando nos assequi posse, quaenam in tam longinquis planetarum regionibus figurae animalium habeantur. praesertim cum et in Americae terris aliae repertae sint quam in caeteris orbis partibus, ac plantae quoque et arbores plurimae nostris omnibus dissimiles. | |
[pagina 545]
| |
Attamen cum summa genera notorum nobis animalium percensemus et quibus modis moveantur, omnia huc reducuntur ut vel in aere volent alarum remigio, vel pedibus in terra incedant, vel sine pedibus reptent, vel flexu corporum vehementi aut pedum percussu per aquam sibi viam aperiant. Praeter hosce movendi modos vix videtur alios dari posse nec concipi. Ergo quae in planetis degunt uno aliquo ex his modis incedent, aut aliqua etiam pluribus simul ut apud nos aves amphibiae, quae et pedibus in terra ingrediuntur, et in aquis natant, et in aere. Nulla autem quarta praeter hasce vita cogitari posse videtur. quid enim esse ibi queat praeter tellurem solidam, elementum liquidum, atque aerem aut illi simile? (posset enim aer multo esse densior graviorque nostro hoc, eoque volantibus commodior). Haec certe ejusmodi sunt ut satis clare pateat nihil ab his diversum dari posse. Quam felices vero primarij isti ac ratione praediti incolae, si triplici hac facultate polleant. Ita tamen ut mali nihil inde consequatur. Nam si hoc bono fruuntur, necesse est ut inimicitiae et bella non perinde inter illos existant atque in Terra hac nostra, quod alias nec tuto nec secure vivere possent, quippe impraevisis invasionibus semper expositi hostis alati. Huygens pouvait difficilement prévoir qu'au vingtième siècle de fréquentes incursions de ‘hostes alati’ auraient lieu, ici même sur notre planète. Comparez la p. 87 du T. XIX. § 6. Videamus porro de sensu Planetariorum istorum animantium. Equidem nihil certius persuasum habeo quam visu praedita esse. Quaenam enim vita sine visu, quomodo aut pericula devitare aut alimenta quaerere hoc sensu destituta queant? In hoc maximum vitae praesidium, nec fieri potest ut ubi animalia extent, hoc maximo omnium dono priventur (autres leçons: careant, destituantur). Itaque in omni genere eorum quae hic apud nos sunt, oculorum usum animadvertimus, terrestribus, aerijs, aquatilibus, ipsisque adeo insectis; nisi vilissimi quidam, lumbrici ac vermiculi excipiendi sint. Quod si divinum lucis inventum perpendamus quae a Sole ad Planetas caeteros aequè ac ad terram pertingit, profecto non magis nostri gratia quam caeterorum omnium creatam hanc mirabilem motus naturam putabimus. Ante omnia vero spectatores istos rationis compotes quos diximus, visu pollere credibile est quo et mirabili rerum in terris varietate et coelestium conspectu fruantur, solis, lunarum, siderum totiusque universi specie, in quibus immensa Dei potentia praecipue elucet. Nunquid enim haec aspicere solis nobis terrae incolis datum erit, qui vero alibi agunt ad haec caecutient?Ga naar voetnoot8)
§ 7. Si contemplationem et admirationem rerum naturalium, operum Dei, hominibus auferas, quid aliud rationis usu consequantur, quam quod bestiae et aves absque eo | |
[pagina 546]
| |
habent. ut nempe tranquille inter se degant, victu ac vestitu non careant nec sensuum voluptatibus. Fateor quidem a multo maxima Terricolarum hominum parte vix ad haec animum adverti aut certe leviter inspici quod longa consuetudine etiam res tantae obsolescant. Sapientiores tamen admirantur crebro auctoremque suspiciunt. Aliqui etiam penitus omnem eorum rationem investigant, atque ij licet omni tempore pauci sint, toto tamen saeculorum lapsu non exiguus eorum numerus efficitur.
§ 8. Anne igitur et oculos animalibus istis tribuemus. Certe oculorum fabrica uti mirabili industria comparata est, ita vix alia ratione iniri potuisse videtur, ut distinctas rerum exterarum imagines sensibus referret. A singulis enim punctis radij ad pupillae orbem manantes, ad singula rursus puncta refractione convexae superficiei colliguntur, ac nervulorum sensu qui in fundo oculi subtilissime sparguntur, quorumque contextu pellicula quam choroidem vocant, componitur, ita afficiunt, ut inde rerum situm, distantiam, colorem, interior animus judicet. Eadem hic machinatione in omni nostro animantium genere natura usa est, ut credibile sit non alia ratione tam bene (autre leçon: melius) lucis beneficium sensibus adaptare potuisse. Cur non igitur eandem hanc in istis quoque regionibus secuta sit, cum nusquam non optima eligeret. Habent igitur et oculos animalia illa; et binos quoque, quibus simul eandem rem conspiciant; quoniam rerum propinquarum distantijs judicandis intersectione quadam radiorum opus est. Absque verò distantiae cognitione periculosior incessus est, nec tam bene vitantur occursu suo nocitura. Habent et in suprema corporis regione collocatos: si enim recte ac sapienter ibi collocatos agnoscamus nec tam bene alibi potuisse, defuisse sapientiam dicendum foret inferiori parte eos reponenti. Nunquid et manus habebunt? non videtur quicquam accurate absque tali instrumento fabricari posse, imo nec quicquam tractari apte aut disponi, qualia in observatione coelestium requiruntur. Ut multò alia mundi facies animo offertur, cum innumerabiles Terras et in his singulis non minorem rerum animaliumque varietatem quam est ea quam hic coram intuemur concipimus. Cum vulgo haec nostra sola esse existimaretur quae omnia contineret hujuscemodi, sidera vero nil aliud quam lucidi quidam globi in convexa coeli superficie defixi censerenturGa naar voetnoot9). Quanto majus praestantiusque illud opus ita multiplex et infinitae varietatis; quantoque magis dignum Deo. Non jam universitas mundi in coelum Terramque distribuitur. at nos in coelo sumusGa naar voetnoot10), astrique unius magni comites circumferimur, sed unius è multis. | |
[pagina 547]
| |
§ 9. De destinatione providentiae in rebus creatis, praesertim animalium membris. Volucres terrestribus praestare, nisi quod instrumenta manuum ad machinas et observationes coeli requiruntur. in reliquis aves potiori sorte esse. Ciconia. locusGa naar voetnoot11) egregius. Quid si in planeta utrumque in uno genere conjunctum? § 10. Quid posset esse in planetis diversum a nostris rebus. quid melius. multa certe. Cum coetera perpendimus nobis concessa aut inventa ut scribendi artem. telescopiorum. geometriae intelligentiam. analytices. arithmeticae logarithmorum typographiae. ut non facile concedi potest haec eadem in Planetis caeteris agnosci, ita verisimile est alia quaedam nihilo deteriora illic reperiri, ne nostris rebus nimium praecellamus.
§ 11. Videndum etiam de auditus sensu, nunquid et hic in remotis Terris istis attributus sit animalibus (en marge: s'ils ont l'air qui sert a conserver le feu, à respirer est necessaire, et sert a la navigation. adaptè merveilleusement a l'ouïe). Quod multa suadent. Nam primum ad conservationem vitae plurimum prodest haec perceptio; cum sono ac fragore saepe ingruens periculum cognoscatur. praesertim nocturno tempore, cum oculorum auxilium ereptum est. Praeterea et animalium quodque vocis sono sui similia advocat, multaque inter se significant. Apud ea vero quae rationis usum habent, quod genus illic quoque reperiri paulo ante dictum est, quanta quamque mirabilis vocis et auditus est oportunitas; ut non sit credibile tam praestantem sensum tantumque loquendi artificium hujus Terrae ac nostri gratia tantum fuisse excogitatum, quomodo enim illis non multum ad felicitatem nostram desit, qui tanto beneficio carent, aut qua alia re pensari hoc potest. Deinde an et musicos sonos suavissimosque illos concentus nobis unis quos intelligamus datos esse putabimus cum omnis haec harmonice fixam immutabilemque quandam naturam sortita sit ut nusquam terrarum gentiumve non ijsdem legibus contineatur, quantum quidem ad intervalla sonorum et consonas distantias attinet. § 12. Porro hoc idem, atque etiam multo manifestius, habet Geometria, ut non nisi ijsdem principijs fundata sit, ubicumque locorum reperiatur. Itaque hoc etiam unum est ex argumentis cur eam non nostra tantum hominum generi concessa destinataque esse credatur. Sed alia etiam sunt quae magis id confirment. Nunquid enim soli nos hujus Terrae incolae syderum cursus observabimus, eorumque distantias ac mundi | |
[pagina 548]
| |
magnitudinem metiemur? Soli circuitum globi nostri ac superficiem investigabimus? Tum artis mechanicae rationes soli cognoscemus, totque illis commodis quae ex hoc studio promanarunt, praeter nos omnes carebunt? Atqui in his rebus vel maxime usus ac praestantia rationalis animae elucet, ut fere tantum caeteris hominibus praecellant qui harum rerum intelligentia pollent, quantum illi inferiori generi animantium. Non video quidem quodnam tantum boni accepisse potuerint caeterorum planetarum incolae quod huic sit aequandum. Quodsi tantummodo Jovis aut Saturni sidus contemplemur quantò ibi degentibus ad Astronomiae studium majus incitamentum et oportunitas contigerit, in tot circumeuntibus Lunis, tamque frequentibus earum eclipsibus, absonum videbitur nullam istic harum rerum scientiamGa naar voetnoot12) vigere, cum apud nos tanto levius illectos, tantoque minore apparatu, tam mirabiles progressus fecerit. Tam frequentes Lunarum ac Solis Eclipses nunquid istos Jovis ac Saturni incolas ad cognoscendas tanti prodigij causas excitabunt? Nunquid et Annuli Saturnij variae ac mirabiles apparentiae, dum nonnunquam ingentis circuli lucidi forma noctu conspicitur, interdiu vero lucem solis multorum dierum spatio intercipit, haec inquam tam miranda nunquid eodem vel invitos Saturnicolas adducent? Sane si nostrae solis lunaeque defectus ad astrorum studium homines excitarunt, multo magis id apud istos Saturnicolas tantae vicissitudines commutationesque efficere debuerunt. Equidem non hoc tantum, sed et globi sui Geographiam accuratissimam, et Longitudinum inventum, utriusque hujus planetae habitatores, si et illic maria navibus frequentantur, possidere crediderim. Quidni vero navigent cum tanto quam nos commodius possint, et minore periculoGa naar voetnoot13).
§ 13. Sed haec fortasse jam audaciore quam par est conjectura protulisse dicemur. Hoc negari non potest, Eclipses istas fere cotidianas, et lunarum conjunctiones mirabili varietate in illis regionibus conspici. Constat etiam noctium ac dierum continuas vicissitudines ibi servari cum sciamus etiam quanta sit diei Jovialis ac Martialis longitudo. Nam Jupiter 10 fere horis superficiem suam totam soli exponit, Mars, ut nostra Terra, horis circiter 24. Et quis de Saturno Venere ac Mercurio addubitet, quin caeterorum naturam sequantur, etsi periodi nondum sint animadversae? Porro etiam aestatis et hyemis diversitas in Saturni planeta quin sentiatur vix ambigo cum et annuli et totius systematis axis ad orbitae Saturniae planum obliquus sit angulo partium 31, a quo neque globus multum declinare putandus. At quam longae sunt | |
[pagina 549]
| |
aestates illae hyemesque, quindecim nostratium annorum. Contra autem in Jove eadem semper caloris ac frigoris temperies regioni cuique, et si calor major aut frigoris minus prope aequatorem colentibus quam versus polos. adeo ut partes anni nulla re nisi syderum exortu illic notentur. Sed ad animalia longinquarum istarum terrarum revertor. § 14. Quae si ut jam satis constat sunt in Planetis tum ratione praedita tum bruta, nunquid et generatione sese propagabunt? Vix quidem dici potest eadem perpetuo manere quae semel ibi collocata sint. Oporteret enim neque casus varios neque infortunia nec odia bella aut caedes, in terris illis extare quibus interire animalia possent, nec senio ea confici. Sed fortasse longe alia ratione reparatur eorum genus, atque hic apud nos. Potest sane. Attamen tam mirabilis ac divina est nostrarum generationum ratio ut vix credi possit, non ulterius quam ad hunc globulum nostrum illud porrigi. Videmus etiam in tanta quam habemus animalium diversitate eodem fere modo alia ex alijs nasci. neque aliter in Americae regionibus aliter in Africa aut Europa aut Asia, Ac denique voluptatis sensu omnia animantia ad generandum excitari; quae voluptas caeteris omnibus quae sensu percipiantur longe praestet, nec magis ad conservationem eorum generis data sit, quam genus ipsum ideo creatum conservatumque, ut hac voluptate fruatur. Nam et in ratione pollentibus, nunquid in his rebus, tum quae ad amores, liberorum curam, pertinent, magna pars vitae et jucunditatis omnis posita est? Voluptas autem summum optimumque est Dei donum, ideoque et illa in quibus maximè sita est, non hujus tantum terrae habitatoribus tributa putentur. Nec vero hasce tantum quae communes nobis cum bestijs sunt voluptates planeticolis ijs, qui rationis participes sunt, concessas arbitror, sed illas quoque alterius generis quae ex virtute ac naturae contemplatione oriuntur. quandoquidem et harum rerum capaces animos ijs jam ante adscripsimus. Absque voluptate, non erat cur cara aut expetenda vita esset, nec hominibus nec bestijs. Neque mihi contradicant hic Stoici aut cujusvis alterius sectae philosophi. nam si recte expendatur omnium de summo bono sententia, nemini non pro fine voluptas proposita est, alijs ex virtute et honesto, alijs non solum ex his sed et ex sanitate, divitijs, affluentia rerum omnium delectabilium; alijs denique ex ijs quae post mortem praemia contingent, prae quibus omnia haec humana despiciunt. Sed ubique finis idem voluptas. Atque hic non possum silentio praetermittere quantopere admirer unde prima voluptatis extiterit idea. Certe illa quae nobis data est ejus particula ab aeterna illa quae cum Deo semper fuit desumta est. Quanta autem frui debet is qui animalium generi hominumque praesertim hanc impertijt?
§ 15Ga naar voetnoot14). Tune tam arrogans eris ut quae in istis remotis coelorum spatijs corporibusque Deus ordinaverit exponas? Respondeo: nihil profecto definio aut assevero, sed | |
[pagina 550]
| |
conjecturas et verisimilitudinem expendo. - At illa mille modis tibi non imaginandis se habere possunt. Respondeo: hoc ipsum est quod examinandum erit. Hic de visuGa naar voetnoot15). de conspectu coelestium corporum. De alimentis. De igne. De caeteris scientijs praeter geometriam musicam astronomiam. de quibus dixi. quae sunt ad has requisita. Porro in superficie planetarum seu terrarum illarum herbas, stirpes, arboresque enasci vix dubitandum puto. Non solum ornatus gratia. sed ut ijs animalia nutriantur. Nutriri autem ijs nequeunt, nisi nova continuè succrescant. § 16. Posita vero rerum coelestium scientia et observatione, quam multa alia concedere necesse est! Nulla enim observatio syderum absque instrumentis, sive ea e metallo aut ligno fabricata sint, aut aliqua solida materia ab his diversa, quod ut fiat etiam fabrorum serris, dolabris ac caeteris ejusmodi carere nequeunt. Vix etiam manibus aut quod eorum officio fungatur. Sed et circuli arcus in ijs instrumentis requiruntur et arcuum divisiones in partes aequales. Necessaria praeterea est et observatorum ad posteros transmissa memoria et temporum ratio et epochae quae sine scripto non videntur explicari posse. Sine temporum speculatione vix esse possunt. Ut vero ex observatis syderum errantium ac totius coeli systema colligatur, haud aliter quam apud nos, alijs atque alijs conjecturis ac hypothesibus fingendis perveniri potest, nec sine geometricorum theorematum auxilio. Procul enim abest ut distantiam coelestium illorum corporum visu discernere valeant, cum non aliter apud illos quam apud nos omnia sydera in unius sphaerae superficie partim fixa manere simulque ferri, partim oberrasse videantur. Caeterum de veritate systematis vix quoque certi esse possint nisi oculis cernere detur planetarum mutabiles figuras et magnitudines, pro varia expositione ad solem, varioque spectantium intervallo. Ut vel videndi sensum multo quam nos acutiorem nacti sint, vel vitrorum aut speculorum auxilio nostris telescopijs non absimili adjuventur. § 17. Quid si barbariem et ignorantiam non exuerunt, ut nostri Americani? nonne cum ad hos respicimus videtur Deo tantum propositum fuisse ut vita fruantur homines, et naturae bonis voluptatibusque, scientiarum autem investigationem praeter naturam paucos affectasse. Hoc vero dici nequit. Praevidit enim et ad haec homines ingeniosos exorituros, ut coelestia scrutentur, artes vitae utiles reperiant, mare navigent, metalla effodiant. Possetne enim quicquam horum praeter mentem magni illius opificis accidere? Imo vero an non horum gratia rationis usum homini dedisse dicendus. Nam si tantum ad hoc factus esset ut viveret et voluptatibus frueretur quas et bestiae plerasque percipiunt, cur tam capax artium et inventionis ingenium concessit? cur supra bruta eum sapere voluit? | |
[pagina 551]
| |
Quare si haec praevidit, etiam hominum natura ea continentur, nec poterunt artium et scientiarum studia praeter naturam existimari. Si autem hic sunt secundum naturam et ex Dei beneficio, etiam in caeteris istis Planetarum terris eadem ratione existent. Et vel perfectiora et cumulatiora in ijs qui magnitudine et comitatu excellunt.
§ 18. His itaque omnibus instructos esse Planeticolas necessarium quodammodo videtur, si quidem rerum coelestium cognitione perinde ac nos fruuntur, quod quidem probabile esse paulo ante ostendimus. Unum tamen hoc non leviter obstat, quod apud nos Terricolas tam rari reperiantur astronomiae studijs eruditi, nec multo plures qui agnoscere cupiant quae astronomorum diligentia in lucem protulit. Primum enim Europa e quatuor orbis partibus sola est, ubi scientia haec excolatur, nam astrologiam illam divinatricem in qua passim Asiae populi delirant, nihili esse neque hic nominandam, nemo sanus negabitGa naar voetnoot16). At in Europae regionibus ne unus quidem è centum millibus hominum haec intelligit aut scire curat. Cur igitur tam paucis data est harum rerum notitia si hominum generi destinabatur? Cur etiam tam sero contigit tot elapsis saeculis quibus vel nulla vel falsa rerum coelestium scientia fuit. Nondum enim 80 anni praeteriere ex quo verus ac simplex planetarum motus, rejectis Epicyclorum sigmentis, a Keplero deprehensus fuitGa naar voetnoot17). Hinc videri potest non esse hominum contemplationi qui aut hic aut in planetis habitant expositam motuum coelestium cognitionem, sed Deum sibi ipsi hanc reservasse, dignam magnitudine sua. Attamen cum aliquibus licet paucissimis inter homines intelligendi vim ac solertiam ad paranda huic cognitioni necessaria concesserit, negari non potest etiam generi humano scientiam istam fuisse destinatam. Non enim tale hoc est ut Deus non praeviderit futurum. Quin etiam non paucis haec impertiri voluisse dici potest, si saeculorum multorum tempora cogitemus, etsi unoquoque saeculo paucis tantum. Fortasse etiam inter initia tantum adhuc versamur, tractuque temporis longe frequentior evadet harum rerum notitia. | |
[pagina 552]
| |
§ 19Ga naar voetnoot18). O quam admirandum spectaculum contingeret ad planetarum aliquem accedenti. Nam hactenus de ijs fere tantum disserui quae similia nostris rebus apud illos extare credi potest. Jam vero si ulterius id quod initio adsumptum fuit persequamur nihilo minori varietate terras istas exornatas esse quam nostram hanc, nec inventa apud illarum incolas, sive ad vitae commoda, sive ad animi oblectationem spectantia aut pauciora nostris aut ijs postponenda vigere, quam multa nobis nova illic aspiceremus. nam dubitari non potest quin plurima ipsis desint quibus nos fruimur. Cumque haec alijs pensari jam ante concluserimGa naar voetnoot19), quam mira, nec unquam cogitationi nostrae observata, in istis regionibus sese offerent. Quod ita optimè intelligetur, si Jovis aut Saturni incolarum aliquem fingamus ad hanc terram nostram duce genio aliquo, aut Mercurio, delatum, certoque statuamus non majori stupore atque admiratione eum affectum iri ob rerum novitatem, quam si e nobis aliquis in planetarum istorum globos deducatur. Placet verò ad singula quaeque quae ita peregrinanti occurrent attentum inducere, ut multitudinem rerum nostrarum, quibus illae quae in Planetis sunt concedere non debent, simul comprehendamus. Etsi enim non paucas utrobique communes similesve esse ostenderimus, tamen et in his plerumque tantum discriminis superesse credibile est, ut curiosum spectatorem detinere valeant. Quanta diversitas enim jam in animalîbus et plantis americanis ad nostra collatis!
§ 20. Sunt quaedam universalia ut mihi videtur. Velut aqua et pluviae ad nutriendas arbores et herbas, quia et optime est ratio sic instituta, et vix aliter potuisse videtur. Si enim liquidum quidem elementum haberent, sed e quo Solis aut intrinseco terrae calore nihil sursum attolleretur qualis hydrargyri nostri natura est, quodnam alimentum haberent stirpes paulo altioribus terrarum istarum partibus crescentes? an potius nullae ibi crescerent, atque ita tota fere terra nihil alimenti animalibus praestaret! Imo et arbores et herbae universale quid videri potest, quorum tot mille genera, eadem tamen oeconomia radicibus validè retinentur, quarum fibris terrae humiditatem attrahunt eaque sola augentur.
§ 21. Novum prorsus in Philosophia, et nostro saeculo demum aut inventum aut confirmatum est dogma, mundorum seu terrarum in mundo multitudo. Nam apud antiquos philosophos, Democriti et PhilolaiGa naar voetnoot20) temporibus, suspicio quidem erat, | |
[pagina 553]
| |
veritas autem incerta, nondum astronomicis rationibus Systema Circumsolarium Planetarum ordinantibus ac per consensum phaenomenorum comprobantibus. Hoc enim a Copernico primum praestitum: Telescopiorum verò invento summâ evidentiâ patuit. Hinc porro tota Philosophiae ratio commutata est quodammodo, cum verè demum nunc sciamus qui simus et quae mundi particula. Nimirum animalcula quaedam in superficie unius e globis circa solem ambientibus discurrentia; cujusmodi soles proculdubio totidem sint quot fixa, quae dicimus, sydera apparent, imo quot per immensa spatia existunt. Admodum enim probabile non nisi pauculas ex incomprehensibili multitudine nobis conspiciGa naar voetnoot21). atque hoc insuper probabile, unicuique ejusmodi soli suas esse terras asseclasGa naar voetnoot22). Tales ergo cum nos esse cogitamus, aliud prorsus esse cognoscimus quam veteribus plerisque sapientibus existimabamur, quibus Terra haec nostra duarum praecipuarum mundi partium una videbatur, altera coelum. Etiam ratione praeditorum alia deos alia homines esse. His vero regendis praecipuè deos istos, aut mundi opificem occupari. At nostra haec nova mundi notitia quam longe infra istorum aestimationem nos collocat! quamque simul supra ipsos intelligentia effert, qui errorem istum deprehendere potuerimus. Quanto vero etiam majorem Dei conceptum praebet, tot ac tam variarum rerum creatoris, quas ijs legibus eaque arte constituerit ut veluti machinae totidem affabre confectae sponte moveri quantocunque tempore possent, nihilque ijs accideret quod non ipse praevidisset. Quis autem vel in his Solibus, Terris, lunisque totum Dei opus consistere dixerit, cum innumeras alias res in infinito spatio efficere potuerit quae cujusmodi sint nulla ratione excogitare queamusGa naar voetnoot21). Imo cum hoc immensae et incomprehensibili isti Naturae magis conveniat, ut longe plura ulterioraque operetur, quam quae vel suspicari possit imbecillitas nostra.
§ 22. Principium hinc. Fuisse viros graves et sapientes qui his meditationibus vacarint. AnaxagorasGa naar voetnoot23). DemocritusGa naar voetnoot24). recentius Cardinalis Cusanus qui planetas stellasque habitari opinatus estGa naar voetnoot23). Plutarchus gravis in primis author in libro de facie in orbe LunaeGa naar voetnoot25). | |
[pagina 554]
| |
§ 23. En marge: Quid cum ad geometricorum inventorum subtilitatem logarithmos algebrae mirabilia: haec cum cogito vix mihi persuadere queo, talia apud Jovis aut Saturni habitatores repeririGa naar voetnoot26). cum nec in nostra sphaera nisi paucis regionibus haec nota sint. Quod si tamen isti ingenio nos superent, quidni et haec et alia praeterea eruerint! aut si non eadem, tamen alia et nostris meliora. Geometria tamen ubique eadem est necessario. itemque musicae toni! |
|