Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3716. 1638 augustus 7. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Vir egregie et amicorum optime, Venit ad nos Petrus PelsiusGa naar voetnoot2 gratus et suis virtutibus et vetere patrisGa naar voetnoot3 nobiscum amicitia et tua insuper commendatione. Petri nostriGa naar voetnoot4 studia tibi amicisque caeteris non improbari plurimum gaudeo. Solus ille mihi restat in eo vitae genere, quod nostrum uterque, sed ego salebrosiore, tu expeditiore via trivimus. Epistolam, quam promittisGa naar voetnoot5, exspectabo ut dulcissimum negotiorum levamen. D. ManassiGa naar voetnoot6, viro pererudito, qualem scripta edita ostendunt, pro eo, quod Hispanico sermone ad me misitGa naar voetnoot7, gratias ago maximas. Video eum in illo Deuteronomii loco explicandoGa naar voetnoot8 consentire cum magni judicii doctore MaimonideGa naar voetnoot9. Mihi quaedam in mentem veniunt, de quibus amplius edoceri velim, an non possit locus ille exponi, non dico de appellationibus, quas non video usitatas fuisse apud Hebraeos, sed de relationibus, quas judices oppidorum faciebant ad synedrium, sicut praesides Romani ad imperatores; super quibus relationibus quod respondisset synedrium, id ipsis omnino sequendum fuerit. An ii, qui vocantur םיטפוש, jus non habuerint per se judicandi absque synedrio. Video enim esse qui ita sentiant eoque velint illos majores fuisse quam fuerint םיאשנה. Cum errare potuerit synedrium - nam et sacrificium pro errore ejus expiando erat constitutum - an etiam errantis valere debuerint auctoritas et quousque, an ut idem sentirent omnes, an ut ne quis contra publice doceret et faceret? Cum ad schismata cavenda hanc legem datum hebraei velint, cur ea usi non sint adversus sadduceos libera adhuc ipsorum republica? An de iisdem negotiis omnibus consulendi fuerint sacerdotes et judex? an de aliis illi, hi de aliis; et quae sint in Paralipomenis XXVI. 30, libro prioreGa naar voetnoot10 et XXII. 11. libro posterioreGa naar voetnoot11 negotia Dei et regis, et cur his Sabadias, illis vero AmariasGa naar voetnoot12 praeficiatur loco posteriore, cum in priore iisdem hominibus utraque committantur. | |
Video ego quod non incommode super his dici posset. Sed priusquam meam exponam sententiam, desidero scire, quid de his senserint hebraeorum doctissimi ac veteres maxime, ut eorum auctoritas me confirmet aut ducat ad rem pensiculatius examinandam. Philolai editionemGa naar voetnoot1 urgeas, oro; nimis illi lenti sunt. Gaudeo amplissimis urbis vestrae rectoribusGa naar voetnoot2 et GalilaeiGa naar voetnoot3 repertum sicut meretur cordi esse et D. HortensiiGa naar voetnoot4 in istis studiis peritiam magni, ut certe debet, fieri. Caeterum cur videatur dilatum nimis diu D. Hortensii iter nunc nova de causa differendum, et ipse ad te scripsiGa naar voetnoot5 et uberius ad D. Hortensium maximus Galilaei amicus AdeodatusGa naar voetnoot6. Nostri omnes mecum tibi, vir eximie, et uxoriGa naar voetnoot7 et liberisGa naar voetnoot8 precantur cuncta felicissima. Amplissimis magistratibus vestris, quod meas suggestiones optimo factas animo non spernunt, plurimum debeo. Tuae Claritudinis studiosissimus
| |
Scribebam Lutetiae, 7 Augusti 1638. |
|