Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2763 [1636 september 20]. Aan G. GalileiGa naar voetnoot4.Cognationem nobis esse cum coelo ex tuis maxime operibus didici, vir sapientissime, omnem humanum conatum superantibus, quibusque effectum est ut neque veterumGa naar voetnoot5 scripta desideremusGa naar voetnoot6, neque metuamus ne ulla posteritas de hoc saeculo triumphet. Nolo id mihi gloriae sumere, ut me inter discipulos tuos fuisse dicam; magni enim est ingenii ista vel te praeeunte assequi. Inter admiratores si me dixero semper fuisse, nihil mentiar; felicem vero me, si qua tuis partubus in immortalitatis lucem exeuntibus obstetricari possim. QuaeGa naar voetnoot7 causa est cur, ubi ex amicorum optimo AdeodatoGa naar voetnoot8 intellexissem, te post tot exquisitissima studia etiam ad illam tam diu, tam frustra quaesitam longitudinis deprehensionem ad iecisse vim perspicacissimae mentisGa naar voetnoot9, non ignarus, quantum in eo momentum navigantibus versaretur, Batavis et maris, et maris domitorum domitoribus, praecipue sacrandum hoc repertum, cunctas humani generis utilitates post se relicturum iudicarem. Viam monstravi, quam ineundam censerem, cui spero successum adfore dignum tanti operis merito, paratus in id conferre quicquid aut meae aut amicorum est opis. Veneror te, qui ista aetate tam ingratos expertus animos adversus utrumque invictus et haec et alia plurima ac maxima suscipere pergas. Ista vero non senectus dicenda est, sed vitae perfectio et de omnibus fortunae iniuriis gloriosissima victoria. | |
Hunc ego sublimi quaesitum mente triumphum
Ducere maluerim, quam ter Capitolia curru
Scandere Pompeii, quam scandere colla IugurthaeGa naar voetnoot1.
Valetudinem tibi opto prosperrimam; quod cum facio, humani generis negotium gero. Tuorum meritorum maximo[rum] non ingratus aestimator
| |
Adres: Sapientissimo Viro D. Galilaeo Galilaei. |
|