Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1946. 1634 augustus 12. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot7.Literas, quas scripsisti, vir praestantissime, Iunio menseGa naar voetnoot8, in uxoris iter dilatae nunc demum ad me pervenerunt, non et HortensiiGa naar voetnoot9 quae nescio quomodo, dum colliguntur, sarcinulae exciderunt; ei igitur me ut comiter excuses rogo, et quod unum non conspectis literis possum, dic gratias agere maximas et laetari me, quod spes sit, ut vir tibi probatus collegio quoque societur. Sententiam de terrae rotatione damnatam Romano judicioGa naar voetnoot10 ut sacris literis inimicam non Italis tantum, sed et illarum rerum peritissimo KeppleroGa naar voetnoot11 placuisse scio, et multos quotidie reperio eam sectantes. Est tamen ἐϰ τῶν φαινομένων | |
ἀναπόδειϰτος et argumenta sunt in contrariam partem haud levia ἐϰ τῶν φυσιϰῶν etiam ex umbrarum quibusdam observationibus, si CaesenatiGa naar voetnoot1 credimus. Sophompaneam nostrumGa naar voetnoot2 tibi non displicuisse, quin et nostri in ea lectione tibi non resuscitatam quidem - neque enim dormire eam apud te unquam credidero - sed acriore sensu impressam memoriam, est quod mihi gratuler. Sollicitudinem tamen pro me nimiam deponas velim. Prospicient mihi Deus et magnus cancellariusGa naar voetnoot3, nostri supra meritum aestimator. Esse in patria qui mihi non desinant optima optare, hoc quoque inter solatia est. Ejusdem patriae incommodis indoleo, maxime cum video et pacem illis displicere et vix esse unde bellum gerant. Pro RhedanoGa naar voetnoot4 gratias ago nec quicquam addo ad laudem operis, ne tuos dolores renovem. FabriciusGa naar voetnoot5 neque visus est mihi - nam ante adventum ejus discesseram - neque redditae quas ei dederas literae. Bertholdo NyhusioGa naar voetnoot6 de nova illa, qua dissentientes impetit via, erudite et prudenter respondit Calixtus libro de Arte nova, quem subjunxit libro de Theologia moraliGa naar voetnoot7. Hoc anno Helmaestadii editum id opus. Summa haec est in iis, quae de rebus sive humanis sive divinis credimus, nulla esse possessionis privilegia, asserentibus incumbere probationem. Probari autem non tantum quod totidem literis ostenditur, sed et quod per legitimas et homini non insano neque pertinaci fidem facturas illationes deducitur. Discessionis causa, quae abs te redditur, optima est: non potuisse vivi sub tali dominatu neque integras nationes aut magnas nationum partes ideo debuisse a conventibus abstinere. Sed Calixti librum ut legas, rogo: multa sunt in eo utilia; multa ab aliis dicta quidem, sed a nemine exactius. Vale, vir eximie. Francofurti, 2/12 Aug. 1634. Uxor et liberi nostri tuamGa naar voetnoot8 ac tuos officiose salutant. Tuus semper
|
|