De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 167]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Hugonis Grotii
|
I. | Causae belli iustificae quae dicantur: |
II. | Eas oriri ex defensione, exactione eius quod nostrum est, aut nobis debetur, aut ex poena. |
III. | Pro vita defendenda bellum esse licitum: |
IV. | Contra agressorem solum: |
V. | In periculo praesente et certo, non opinabili: |
VI. | Item pro integritate membrorum. |
VII. | Maxime pro pudicitia. |
VIII. | Licite omitti defensionem. |
IX. | Defensionem illicitam esse interdum adversus personam publice valde utilem, ob legem dilectionis. |
X. | Interfectionem Christianis non esse licitam ad arcendam alapam, aut contumeliam similem, aut ne fugiatur. |
XI. | Pro rebus defendendis interfectionem non esse illicitam iure naturae: |
XII. | Quatenus ea permissa sit lege Mosis: |
XIII. | An et quatenus Euangelica lege permissa sit. |
XIV. | An lex civilis interfici aliquem defensionis causa permittens ius det, an solam impunitatem, cum distinctione explicatur. |
XV. | Quando licita esse possit singularis dimicatio. |
XVI. | De defensione in bello publico: |
XVII. | Eam non licitam ad imminuendam duntaxat potentiam vicini: |
XVIII. | Nec in eo qui iustam bello causam dedit. |
VENIAMUS ad causas bellorum: iustificas intelligo: nam sunt et aliae quae movent sub ratione utilis, distinctae interdum ab iis quae movent sub ratione iusti: quas inter se, et a belli principiisGa naar voetnoot1, quale erat cervus in bello Turni et AeneaeGa naar voetnoot2, accurate distinguit PolybiusGa naar voetnoot3. At
quanquam manifestum est harum rerum discrimen, voces tamen confundi solent. Nam quas causas dicimus iustificas, etiam principia dixit LiviusGa naar voetnoot1 in Rhodiorum oratione: Certe quidem vos estis RomaniGa naar voetnoot2, qui ideo felicia esse bella vestra, quia iusta sint, prae vobis fertis, nec tam exitu eorum, quod vincatis, quam principiis, quod non sine causa suscipiatis, gloriamini. <Eodemque sensu ἀρχὰς πολέμων dixit Aelianus libro xii, capite 53. et Diodorus Siculus libro xivGa naar voetnoot3 de bello agens Lacedaemoniorum in Eleos easdem vocat προϕάσειςGa naar voetnoot4 et ἀρχὰς>Ga naar voetnoot5. [2] Hae iustificae causae proprie nostri sunt argumenti, ad quas illud pertinet Coriolani apud HalicarnassensemGa naar voetnoot6: πρῶτον ὑμῖν παραινῶ σϰοπεῖν, ὅπως εὐσεβῆ ϰαὶ διϰαίαν πορίσητε τοῦ πολέμου πρόϕαστν. Id primum vobis curandum arbitror, ut piam et iustam accipiatis belli causam. Et hoc DemosthenisGa naar voetnoot7: ὥσπερ οἶϰίας, οἶμαι, ϰαὶ πλοίου, ϰαὶ τῶν ἄλλων τῶν τοιούτων τὰ ϰάτωϑεν ἰσχνρότατα εἶναι δεῖ, οὕτω, ϰαὶ πράξεων τὰς ἄρχας, ϰαὶ τὰς ὑποϑέσειςGa naar voetnoot8 ἀληϑεῖς, ϰαὶ διϰαίας εἶναι προσήϰει. Sicut in domibus et navigiis rebusque similibus quae substernuntur firmissima esse oportet, ita in actionibus causas ac fundamenta oportet iusto ac vero congruere. <Nec minus hoc Dionis CassiiGa naar voetnoot9: δεῖ δὲ τοῦ δι ϰαίου πᾶσαν ἡμᾶς πρόνοιαν ποιεῖσϑαι· μετὰ μὲν γὰρ τούτου ϰαὶ ἡ παρὰ τῶν ὅπλων ἰσχὺς εὔελπίς ἐστιν· ἄνευ δ᾽ ἐϰείνου βέβαιον οὐδὲν ϰᾄν παραυτίϰα τις ϰατορϑώσῃ τι, ἔχει. maxima nobis iustitiae habenda est ratio: quae si adsit vis bellica spem bonam praebet: sin absit nihil quis certi habet etiamsi prima ex sententia succedant>Ga naar voetnoot10. Et illud CiceronisGa naar voetnoot11: Illa bella iniusta sunt, quae
sunt sine causa suscepta. <qui et alibiGa naar voetnoot1 Crassum reprehendit quod Euphratem transire voluisset, nulla belli causaGa naar voetnoot2>Ga naar voetnoot3. [3] Quod non minus de bellis publicis quam privatis verum est. Hinc illa SenecaeGa naar voetnoot4 querela: Homicidia compescimus et singulas caedes? quid bella et occisarum gentium gloriosum scelus? Non avaritia, non crudelitas modum novit. Ex Senatusconsultis plebisque scitis saeva exercentur, et publice iubentur vetita privatimGa naar voetnoot5. Habent quidem bella publica auctoritate suscepta aliquos effectus iuris, ut et sententiae: de quibus agendum infraGa naar voetnoot6 erit: Sed non eo magis peccato vacant, ni causa subsit; ut merito Alexander, si sine causa in Persas <et alias gentes>Ga naar voetnoot7 bellum arripuit, <Scythis apud CurtiumGa naar voetnoot8, sed et>Ga naar voetnoot9 Senecae latroGa naar voetnoot10, LucanoGa naar voetnoot11 praedo appelletur, <Indorum quoque sapientibusGa naar voetnoot12 ἀτάσϑαλος,>Ga naar voetnoot13 et a pirata quondam tractus sit in criminis societatemGa naar voetnoot14 <: quomodo et ab eius patre Philippo duos Thraciae reges regno spoliatos IustinusGa naar voetnoot15 narrat, fraude latronis ac scelere. AugustiniGa naar voetnoot16 illud huc pertinet: Remota iustitia quid sunt regna, nisi magna latrocinia. Convenit talibus LactantiiGa naar voetnoot17 illud, inanis gloriae specie capti, sceleribus suis nomen virtutis imponunt>Ga naar voetnoot18. [4] CausaGa naar voetnoot19 iusta belli suscipiendi nulla esse alia potest, nisi iniuria. Iniquitas partis adversae iusta bella ingerit, inquit <idem>Ga naar voetnoot20 AugustinusGa naar voetnoot21 ubi iniquitatem dixit pro iniuria, quasi ἀδιϰίαν dixisset, cum vellet
dicere ἀδίϰημα. Sic in Romano Feciali carmine: Ego vos testor, populum illum iniustum esse, neque ius persolvereGa naar voetnoot1.
ii. [1] Ac plane quot actionum forensium sunt fontes, totidem sunt belli: nam ubi iudicia deficiunt incipit bellum. Dantur autem actiones aut ob iniuriam non factam, aut ob factam. Ob non factam, ut qua petitur cautio de non offendendo, item damni infecti, et interdicta alia ne vis fiat. Factam, aut ut reparetur, aut ut puniatur: <quos duos obligationum fontes recte distinguit PlatoGa naar voetnoot2 nono de legibusGa naar voetnoot3>Ga naar voetnoot4. Quod reparandum venit, aut spectat id quod nostrum est vel fuit, unde vindicationes et condictiones quaedam; aut id quod nobis debetur sive ex pactione, sive ex maleficio, sive ex lege, quo referenda quae ex quasi contractu et quasi maleficio dicuntur, ex quibus capitibus nascuntur condictiones caeterae. Factum ut puniendum parit accusationem et iudicia publica. [2] PleriqueGa naar voetnoot5 bellorum tres statuunt causas iustas, defensionem, recuperationem rerum, et punitionem: quae tria in Camilli ad Gallos denuntiatione invenias: Omnia quae defendi, repetique et ulcisci fas sitGa naar voetnoot6: in qua enumeratione nisi vox recuperandi sumatur laxius, omissa est persecutio eius quod nobis debetur; quam non omisit PlatoGa naar voetnoot7, cum dixit bella geri non modo si quis vi opprimatur, aut expiletur, verum etiam si deceptus fuerit. Quicum illud SenecaeGa naar voetnoot8 convenit: Aequissima vox est et ius gentium prae se ferens: Redde quod debes. Et in Fecialium formula erat: Quas res necGa naar voetnoot9 dederunt, nec solverunt, nec fecerunt, quas res dari, fieri, solvi oportuitGa naar voetnoot10. <et apud
Sallustium in historiisGa naar voetnoot1: Iure Gentium res repeto>Ga naar voetnoot2. AugustinusGa naar voetnoot3 cum dixit: Iusta bella definiri solentGa naar voetnoot4, quae ulciscuntur iniurias: vocem ulciscendi generalius sumpsit pro eo quod est demere: quod et sequentia ostendunt in quibus non est enumeratio partium, sed exemplorum additio: Sic gens et civitas petenda est, quae vel vindicare neglexerit, quod a suis improbe factum est, vel reddere quod per iniurias ablatum est. [3] <Hanc naturalem notitiam secutus Indorum rex narrante DiodoroGa naar voetnoot5 Semiramidem accusabat, ὅτι προϰατάρχεται τοῦ πολέμου μηδὲν ἀδιϰ ηϑεῖσα quod bellum inchoaret nulla accepta iniuria. Sic et RomaniGa naar voetnoot6 cum Senonibus postulant, ne a quibus nullam iniuriam accepissent eos oppugnarent. Aristoteles Apodicticon ii, c. iiGa naar voetnoot7, πολεμοῦσι γὰρ τοῖς πρότερον ἀδιϰήσασι: bellum sumi solet in eos qui priores iniuriam fecerunt. De Abiis Scythis CurtiusGa naar voetnoot8: Iustissimos barbarorum constabat. armis abstinebant nisi lacessitiGa naar voetnoot9>Ga naar voetnoot10. Prima igitur causa iusti belli est iniuria nondum facta, quae petit aut corpus, aut rem.
iii. Si corpus impetatur vi praesente cum periculo vitae non aliter vitabili, tunc bellum esse licitumGa naar voetnoot11 etiam cum interfectione periculum inferentis ante diximus, cum ex hac specie, ut maxime probata, ostendimus bellum aliquod privatum iustum esse posse. Notandum est ius hoc defensionis per se ac primario nasci ex eo quod natura quemque sibi commendat, non ex iniustitia aut peccato alterius unde periculum estGa naar voetnoot12. Quare etiamsi ille peccato careat, puta quod bona fide militet, aut alium me putet quam sim, aut
quod insania aut insomniis agitetur, ut evenisse quibusdam legimus, non eo tolletur ius se tuendi; cum sufficiat quod ego non teneor id quod ille intentat pati, non magis quam si bestia aliena periculum intentaret.
iv. [1] An et innocentes, qui interpositi defensionem aut fugam, sine qua evadi mors non potest, impediunt, transfodi aut obteri possint, disputaturGa naar voetnoot1. Sunt qui licere id putant, etiam Theologi. Et certe naturam solam si respicimus, multo apud eam minor est societatis respectus quam propriae salutis cura. At lex dilectionis, praesertim Euangelica quae alterum nobis aequat, plane id non permittit. [2] BeneGa naar voetnoot2 autem dictum est a ThomaGa naar voetnoot3, si recte accipiatur, in vera defensione hominem non occidi ex intentione: non quod non interdum, si alia salutis non suppetat ratio, non liceat destinato id facere unde mors aggressoris sit secutura, sed quod hic mors illa non eligatur ut quiddam primario intentum, sicut in punitione iudiciali, sed ut unicum quod eo tempore suppetit; cum is qui impetitus iam est, etiam illo tempore malle debeat tale aliquid facere quo alter absterreatur, aut debilitetur, quam quo intereat.
v. [1] Periculum praesensGa naar voetnoot4 hic requiritur, et quasi in puncto. Fateor quidem si insultator arma arripiat, et quidem ita ut appareat eum id facere occidendi animo, occupari posse facinus. nam in moralibus, ut et in naturalibus punctum non invenitur sine aliqua latitudine: sed multum falluntur et fallunt qui metum qualemcunque ad ius occupandae interfectionis admittunt. Vere enim dictum est a Cicerone, primo de OfficiisGa naar voetnoot5, plurimas iniurias a metu proficisci, cum is qui nocere alteri cogitat timet, ne nisi id fecerit, ipse
aliquo afficiatur incommodo. <Clearchus apud XenophontemGa naar voetnoot1: ϰαὶ γὰρ οὶδα ἢδη ἀνϑρώπους, τοὺς μὲν ἐϰ διαβολῆς, τοὺς δὲ ἐξ ὑποψίας, οἳ ϕοβηϑέντες ἀλλήλους, ϕϑάσαι βουλόμενοι πρὶν παϑεῖν ἐποίησαν ἀνήϰεστα ϰαϰὰ τοὺς οὔτε μέλλοντας, οὔτε βουλομένους τοιοῦτον οὐδέν. multos ego novi qui calumnia adducti aut suspicione, dum metuunt alios, et praevenireGa naar voetnoot2 malunt quam perpeti, atrocissimis malis eos affecerunt qui nihil tale facturi fuerant, ac ne cogitaverant quidem. Cato in oratione pro RhodiensibusGa naar voetnoot3: quod illos dicimus voluisse facere, id nos priores facere occupabimus?>Ga naar voetnoot4 Insignis est illa apud GelliumGa naar voetnoot5 sententia: Gladiatori composito ad pugnandum, pugnae haecGa naar voetnoot6 proposita sors est, aut occidere si occupaverit, aut occumbere si cessaverit. Hominum autem vita, non tam iniquis, neque tam indomitis necessitatibus circumscripta est, ut idcirco prior iniuriam facere debeas; quam nisi feceris, pati possis. Et apud Ciceronem alio locoGa naar voetnoot7 non minus recte: Quis hoc statuit unquam, aut cui concedi sine summo omnium periculo potest, ut eum iure potuerit occidere, a quo metuisse se dicat, ne ipse posterius occideretur? Locum hic habet illud EuripidisGa naar voetnoot8:
Cui geminum est ThucydideumGa naar voetnoot9 illud: τὸ μέλλον ἐν ἀϕανεῖ ἔτι ϰεῖται, ϰαὶ οὐϰ ἄξιον ἐπαρϑέντας αὐτῷ ϕανερὰν ἔχϑραν ἢδη ϰαὶ οὐ μελλοῦσαν ϰτήσασϑαι. Futurum in incerto adhuc est: nec quenquam oportet eo commotum inimicitias suscipere, non iam futuras sed certas. Idem ThucydidesGa naar voetnoot10 quo loco mala seditionum quae Graecas civitates incesserant diserte explicat, ponit et hoc in vitio: ὁ ϕϑάσας τὸν μέλλοντα ϰαϰόν τι δρᾷν ἐπῃνεῖτο. laudabatur qui malum facinus quod facturus erat alter ipse occupasset. <LiviusGa naar voetnoot11: Cavendo ne metuant homines, \ metuendos ultro
se efficiuntGa naar voetnoot1, et iniuriam a nobis repulsam, tanquam aut facere aut pati necesse sit, iniungimus aliis. In tales non male convenit illud Vibii Crispii a QuintilianoGa naar voetnoot2 laudatum. Quis tibi sic timere permisit>Ga naar voetnoot3? Etiam Livia apud DionemGa naar voetnoot4 ait infamiam eos non effugere, qui facinus quod timent occupant. [2] Quod si quis vim non iam praesentem intentet, sed coniurasse aut insidiari compertus sit, si venenum struere, si falsam accusationem, falsum testimonium, iniquum iudicium moliri, hunc nego iure posse interfici: si aut aliter evadi periculum potest, aut non certum satis est aliter evadi non posse. Plerumque enim interposita temporis mora ad multa remedia, ad multos etiam casus patet: ut dici solet inter os et offam. quanquam non desunt et Theologi et Iurisconsulti qui indulgentiam suam longius extendant. Sed et altera quae melior tutiorque sententia est suis non caret auctoribusGa naar voetnoot5.
vi. Quid dicemus de periculo mutilationis membri? SaneGa naar voetnoot6 cum damnum membri, praesertim e praecipuis, valde sit grave, et vitae quasi aequiparabile: adde quod vix sciri queat an non periculum mortis post se trahat, si aliter vitari nequeat, putem intentantem periculum occidi recte posse. vii. Pro pudicitia quin idem liceat, controversiam vix habet, cum non tantum communis aestimatio, sed et lex divina pudicitiam vitae adaequetGa naar voetnoot7. Itaque Paulus IurisconsultusGa naar voetnoot8 dixit pudorem tali facinore recte defendi. Exemplum habemus in tribuno Marii <a milite occiso>Ga naar voetnoot9 apud Cicero-
nemGa naar voetnoot1 et QuintilianumGa naar voetnoot2: sed et a feminis occisorum inGa naar voetnoot3 historiis exstant. Chariclea apud HeliodorumGa naar voetnoot4 talem interfectionem vocat ἀμύνης νόμον τῆς εἰς σωϕροσύνην ὑβρεῶς, iustam defensionem ad arcendamGa naar voetnoot5 iniuriam in castitatem.
viii. Quod autem diximus supra, quanquam occidere parantem occidere licet, laudabilius tamen eum facere qui occidi quam occidere malit, id nonnulliGa naar voetnoot6 ita concedunt, ut excipiant personam multis utilem: Sed mihi hanc patientiae contrariam legem omnibus illis imponere, quos vivere aliorum interest, parum tutum videtur. Itaque restringendum id arbitrer ad eos quorum officium est ab aliis vim arcere, quales sunt socii itineris ea lege contracti, et rectores publici, quibus illud LucaniGa naar voetnoot7 aptari potest.
ix. [1] Contra vero evenire potest, ut quia invasoris vita multis sit utilis, occidi is sine peccato nequeat: nec id tantum ex vi legis divinae, sive veteris sive novae, de quibus egimus supraGa naar voetnoot9, cum regis personam sanctam esse ostendimus, sed ipso etiam naturae iureGa naar voetnoot10. Nam ius naturae quatenus legem significat non ea tantum respicit quae dictat iustitia quam expletricem diximus, sed aliarum quoque virtutum, ut temperantiae, fortitudinis, prudentiae actus in se continet, ut in certis circumstantiis, non honestos tantum sed et debitos. Ad id vero quod diximus caritas nos obstringit. [2] Nec ab hac sententia dimovet me VasquiusGa naar voetnoot11, cum ait principem qui innocentem insultet, desinere principem esse ipso facto: quo vix quicquam potuit dici aut minus vere aut magis periculose. Nam sicut dominia, ita
et imperia non amittuntur delinquendo, nisi lex id statuat. Quae autem hoc de imperiis statueret lex, ut delicto in privatum amitterentur, nusquam reperta est, nec repertum iri credo: summam enim rerum confusionem induceret. Quod autem Vasquius et huic et aliis multis illationibus fundamentum ponit, imperia omnia parentium non imperantium utilitatem spectare, id etiamsi verum universim esset, ad rem non faceret. non enim statim res deficit, cuius utilitas aliqua in parte deficit. Quod vero addit, reipublicae incolumitatem a singulis propter se desiderari, atque ideo debere quemque etiam toti reipublicae suam salutem anteponere, non satis cohaeret. Nam nostri quidem causa rempublicam salvam esse volumus, sed non tantum nostri, verum et aliorum. [3] Falsa enim et a sanioribus philosophis reiecta est opinio existimantium amicitiam ex sola indigentia natamGa naar voetnoot1, cum sponte et natura nostra ad eam feramur. Ut vero meo unius bono multorum admodum bonum praeferam, caritas monet saepe, imperat interdum. Huc illud SenecaeGa naar voetnoot2 pertinet: Principes regesqueGa naar voetnoot3 et quicunque alio nomine sunt tutores status publici, non est mirum amari ultra privatas etiam necessitudines. Nam si sanis hominibus publica privatis potiora sunt, sequitur ut is quoque carior sit in quem se respublica convertit. AmbrosiusGa naar voetnoot4: Sibi cum quisque arbitretur gratius excidia patriae depulisse, quam propria pericula. Is quem dixi SenecaGa naar voetnoot5: Callistratus et Rutilius, hic Athenis, ille Romae reddi sibi penates suos noluerunt clade communi: quia satius erat duos unico malo affici, quam omnes publico.
x. [1] Sicui periculum immineat accipiendae alapae aut mali similis, huic quoque ius esse id arcendi cum caede
inimici sunt qui putantGa naar voetnoot1. Ego si mera iustitia expletrix respiciatur, non dissentio. Quanquam enim inaequalia sunt mors et alapa, tamen qui iniuria me parat afficere, is mihi eo ipso dat ius, hoc est facultatem quandam moralemGa naar voetnoot2 adversus se in infinitum, quatenus aliter malum illud a me arcere nequeo. Caritas quoque per se non videtur nos hic obstringere in gratiam nocentis. At lex Euangelica omnino tale factum illicitum reddidit: iubet enim Christus alapam accipi potius quam adversario noceatur; quanto magis occidi eum vetat alapae effugiendae causa? Quo exemplo monemur cavere a dicto CovarruviaeGa naar voetnoot3, non pati humanam cognitionem, iuris naturalis non ignaram, quicquam naturali ratione permitti, quod apud Deum, qui ipsamet natura est, non sit idem permissum. Nam Deus, qui ita auctor est naturae, ut et supra naturam agat libere, ius habet nobis leges praescribendi etiam de his rebus quae natura sua liberae indefinitaeque sunt: multoque magis ut debeatur id quod natura honestum est, etsi non debitum. [2] Mirum autem est, cum Dei voluntas in Euangelio tam diserte appareat, inveniri TheologosGa naar voetnoot4, et Christianos Theologos, qui non modo caedem recte putent admitti, ut alapa vitetur, sed et accepta alapa si qui eam impegit, fugiat, ad honorem ut aiunt recuperandum: quod mihi a ratione et pietate valde alienum videtur. Nam honor est opinio de excellentia. at qui talem fert iniuriam, is patientem se excellenter ostendit: atque ideo honorem auget magis quam minuit. nec refert si quidam corrupto iudicio virtutem hanc in probrum confictis nominibus traducant. perversa enim illa iudicia nec rem nec rei aestimationem immutant. Nec Christiani veteres hoc tantum viderunt, sed et philosophi, qui dixerunt pusilli esse animi contumeliam ferre non posse,
ut alibi ostendimus. [3] Hinc etiam liquet quam non probandum sit quod a plerisqueGa naar voetnoot1 est traditum, defensionem cum interfectione esse licitam, iure scilicet divino (nam de solo naturae iure quominus ita sit non disputo), etiam si quis fugere sine periculo possit, quia fuga scilicet ignominiosa sit; in nobili praesertim homine. atqui nulla hic ignominia est, sed falsa quaedam ignominiae opinio, spernendaGa naar voetnoot2 ab omnibus iis qui virtutem et sapientiam sectantur. qua in re gaudeo me assentientem habere inter Iurisconsultos Carolum MolinaeumGa naar voetnoot3. Quod de alapa et fuga dixi, idem dictum volo de aliis rebus per quas vera existimatio non laeditur. Quid si vero dicat aliquis de nobis quod creditum apud bonos existimationem nostram delibaret? Hunc quoque occidi posse sunt qui doceantGa naar voetnoot4: mendose admodum et contra naturae quoque ius. nam interfectio ista non est modus aptus ad tuendam existimationem.
xi. Veniamus ad iniurias quibus res nostrae impetuntur. Si expletricem iustitiam respicimus, non negabo ad res conservandas raptorem, si ita opus sit, vel interfici posse: nam quae inter rem et vitam est inaequalitas, ea favore innocentis et raptoris odio compensatur, ut supra diximus: unde sequitur si id ius solum respiciamus, posse furem cum re fugientem, si aliter res recuperari nequeat, iaculo prosterni. Demosthenes oratione in AristocratemGa naar voetnoot5: εἶτ᾽ οὐ δεινὸν, ὦ γῆ ϰαὶ ϑεοὶ, ϰαὶ ϕανερῶς παρὰ νόμον, οὐ μόνον, παρὰ τὸν γεγραμμένον νόμον, ἀλλὰ ϰαὶ παρὰ τὸν ϰοινὸν ἁπάντων ἀνϑρώπων νόμον, τὸν ἄγοντα ϰαὶ ϕέροντα βίᾳ τἀμὰ ἐν πολεμίου μοίρᾳ μὴ ἐξεῖν αί μοι ἀμύνεσϑαι; Nonne hoc per Deos durum atque iniustum est, nec scriptis tantum legibus, sed et communi inter homines legi contrarium, ut non sinar vi uti adversus eum qui hostiliter res meas rapiat? Nec obstat caritas per modum praecepti, lege divina humanaque seposita, nisi res sit quae minimum valeat, ac proinde contemni mereatur. quam exceptionem recte nonnulli adiiciunt.
xii. [1] Quis sensus sit legis HebraeaeGa naar voetnoot1 videamus, cum qua congruit et lex Solonis vetusGa naar voetnoot2, quam Demosthenes adversus Timocratem commemorat, et inde sumpta lex xii TabularumGa naar voetnoot3, et Platonis scitum nono de legibusGa naar voetnoot4. Nam omnes istae leges in hoc conveniunt quod furem nocturnum a diurno distinguunt. de ratione legis ambigitur. QuidamGa naar voetnoot5 id unum putant spectatum. quod noctu discerni nequeat is qui venit fur sit, an sicarius, et ideo tanquam sicarium posse interfici. AliiGa naar voetnoot6 discrimen in hoc positum existimant, quod noctu, quia fur ignotus sit, res minus videantur posse recuperari. Mihi legum conditores nec hoc, nec illud proprie videntur spectasse; sed hoc voluisse potius, directe rerum causa interfici neminem debere: quod fieret, exempli causa, si fugientem telo prosternerem, ut illo interemto rem meam reciperem: sed si ipse in periculum vitae adducar, tunc mihi licere a me avertere periculum etiam cum periculo vitae alienae: nec obstare mihi quod me in id discrimen adduxerim, dum rem meam cupio retinere aut occupatam extorquere, aut furem capere. nam in his omnibus nihil mihi posse imputari, qui verser in actu licito, nec cuiquam iniuriam faciam cum utar meo iure. [2] Discrimen ergo nocturni et diurni furis in hoc positum est, quod noctu vix sit copia testium adhibendorum: atque ideo si occisus fur reperiatur, facilius credatur ei qui a se vitae tuendae causa dicat furem interemtum, repertum scilicet cum aliquo instrumento quo nocere posset. Id enim lex Hebraea requirit, agens de fure reperto תרתתמב quod quidam transferunt in perfossione; alii, forte melius, cum perfossorio instrumento <: quomodo et Ieremiae ii, 34, ea vox a doctissimis Hebraeorum exponitur>Ga naar voetnoot7. Ducit nos ad hanc interpretationem lex duodecim Tabularum quae furem
diurnum occidi vetat, addita exceptione, nisi se telo defenderit. Adversus nocturnum igitur praesumtio est defendisse se telo. Teli autem nomine ferrum, fustis et lapis venit, ut ad hanc ipsam legem notatum a CaioGa naar voetnoot1 est. Contra ab UlpianoGa naar voetnoot2 proditum est quod de fure nocturno dicitur, si quis eum occiderit, impune id ferre, id intelligendum ita demum locum habere, si parcere ei sine periculo suo non potuit, nimirum rem servando. [3] Est ergo, ut dixi, praesumtio pro eo qui furem noctu occidit: sed si forte testes adfuerint, ex quibus constet non fuisse eum qui furem occidit adductum in vitae suae periculum, iam praesumtio ista cessabit, ac proinde is qui occidit homicidii tenebitur. Accedit quod tam diu quam noctu lex duodecim Tabularum exegit, ut is qui furem deprehendisset, cum clamore id testificaretur, ut ex CaioGa naar voetnoot3 discimus, nimirum ut si fieri posset, concursus eo fieret magistratuum aut vicinorum ad auxilium et testimonium. Quia vero concursus talis de die facilius habetur quam de nocte, <ut notat Ulpianus ad modo indicatum Demosthenis locum>Ga naar voetnoot4, ideo de nocturno periculo asseveranti magis creditur. [4] Cui simile est quod lex HebraeaGa naar voetnoot5 puellae de vi illata in agro vult crediGa naar voetnoot6, in urbe non item, quia clamore concursum ciere potuit ac debuit. Ad superiora et hoc accedit, quod etiamsi caetera essent paria, tamen quae nocte accidunt, minus explorari, et qualia quantaque sint cognosci possunt: eoque sunt terribiliora. Lex ergo tam Hebraea quam Romana id quod caritas suadet civibus suis praecepit; ne quem interficiant ideo duntaxat quia rem furatur, sed ut idGa naar voetnoot7 ita demum liceat si is qui rem suam servare voluit ipse in discrimen venerit. Moses Maimonides notavit permissam privato homini alterius interfectionem non aliter, nisi ut servetur id quod est irreparabile, ut vita et pudicitia.
xiii. [1] Quid vero iam de lege Euangelica dicemus: idem ab ea permitti quod permisit lex MosisGa naar voetnoot1; an ut in aliis rebus perfectior est lege MosisGa naar voetnoot2, ita hic quoque plus eam a nobis exigere? Ego quin plus exigat, non dubito. Nam si tunicam et pallium deseri iubet Christus, et Paulus damnum aliquod iniustum tolerari potius quam litigari, quae incruenta contentio est: quanto magis vult res etiam momenti maioris deseri potius quam interfici a nobis hominem Dei effigiem, eodem nobiscum sanguine ortum? Quare si res servari potest, ita ut non videatur periculum esse faciendae caedis, recte id quidem; sin aliter, omittenda res est: nisi forte talis aliqua res sit ex qua vita nostra et familiae nostrae pendeat, quaeque iudicio recuperari nequeat, forte quia fur sit ignotusGa naar voetnoot3, et spes sit aliqua sine caede rem abituram. [2] Et quanquam hodie omnes ferme tam Iurisconsulti quam TheologiGa naar voetnoot4 doceant recte hominem a nobis interfici posse rerum defendendarum causa, etiam extra eos fines in quibus lex Mosis et Romana id permittit; puta si fur iam re accepta fugiat; tamen quin ea quam protulimus sententia veterum Christianorum fuerit, non dubitamus: nec dubitavit AugustinusGa naar voetnoot5, cuius haec verba sunt: Quomodo apud divinam providentiam a peccato liberi sunt, qui pro his rebus quas contemni oportet humana caede polluti sunt? Nimirum in hac materia, ut in aliis multis, cum tempore laxata est diciplinaGa naar voetnoot6, et paulatim interpretatio legis Euangelicae coepit ad saeculi mores accommodariGa naar voetnoot7. Olim in clericis retineri solebat forma veteris instituti; tandem his quoque remissa est hoc nomine censura.
xiv. Quaeritur a nonnullis, an non lex saltem civilis, ut ius habens vitae ac necis, si quo casu permittat furem interfici a privato, simul etiam praestet, ut id ab omni culpa sit liberum. Minime vero id concedendum arbitror. Nam
primum lex ius necis non habet in omnes cives ex quovis delicto, sed demum ex delicto tam gravi ut mortem mereatur. Est autem valde probabilis Scoti sententia, fas non esse quemquam ad mortem damnare nisi ob delicta quae lex per Mosem data morte punivitGa naar voetnoot1, addito duntaxat, aut quae his sunt paria recta aestimatione. Neque enim videtur notitia divinae voluntatis, quae sola animum tranquillat, aliunde in hoc negotio tam gravi haberi posse, quam ex illa lege, quae certe mortis poenam in furem non constituit. Praeterea vero lex nec debet, nec solet ius dare, etiam eos qui mortem meruerunt privatim interficiendi, nisi in criminibus valde atrocibus: alioqui frustra instituta esset iudiciorum auctoritas. Quare si quando lex impune furem dicit interfici, tollere quidem poenam censenda est, sed non etiam ius dare.
xv. Ex his quae diximus apparet duobus modis posse contingere, ut a privatis sine peccato suscipiatur singularis dimicatio: primum, si invasor concedat alteri licentiam dimicandi, alioqui eum occisurus sine dimicatione: deinde, si rex aut magistratus duos mortem meritos inter se committat: quod si fiat, illis quidem licebit arripere spem salutis. at qui id iussit, is minus recte officio functus videbitur, cum satius fuisset, si unius supplicium sufficere videbatur, sorte eligi moriturum.
xvi. Quae vero dicta a nobis huc usque sunt de iure tuendi se ac sua, maxime quidem ad bellum privatum pertinent, sed ita ut ad publicum quoque aptari debeantGa naar voetnoot2, habita diversitatis ratione. Nam in privato bello ius quasi momentaneum est, et cessat simulatque iudicem adiri res patitur. At publicum quia non oritur nisi ubi non sunt aut cessant iudicia, tractum habet, et perpetuo fovetur accedentibus
novis damnis et iniuriis. Praeterea in bello privato <ferme>Ga naar voetnoot1 defensio mera consideratur. at publicae potestates cum defensione et ulciscendi habent ius: Unde illis licet praevenire vim non praesentem, sed quae de longo imminere videatur, non directe (id enim iniustum esse supra docuimus) sed indirecte ulciscendo delictum coeptum iam, sed non consummatum; de quo agendi erit alibi locus.
xvii. Illud vero minime ferendum est quod quidamGa naar voetnoot2 tradiderunt, iure gentium arma recte sumi ad imminuendam potentiam crescentem, quae nimium aucta nocere posset. Fateor in consultationem de bello et hoc venire, non sub ratione iusti, sed sub ratione utilis: ut si ex alia causa iustum sit bellum, ex hac causa prudenter quoque susceptum iudicetur: nec aliud dicunt qui in hanc rem citantur auctoresGa naar voetnoot3. Sed ut vim pati posse ad vim inferendam ius tribuat, ab omni aequitatis ratione abhorret. Ita vita humana est, ut plena securitas nunquam nobis constet. Adversus incertos metus a divina providentia, et ab innoxia cautione, non a vi praesidium petendum est.
xviii. [1] Nec minus illud displicet, quod docentGa naar voetnoot4, iustam esse defensionem etiam eorum qui bellum promeriti sunt, quia scilicet pauci contenti sunt tantumdem reponere vindictae, quantum acceperunt iniuriae. Nam metus ille rei incertae ius ad vim dare non potest: unde nec reus criminis ius habet publicis ministris capere se volentibus per vim resistendi ob metum ne plus aequo puniatur. [2] Sed qui in alium peccavit, debet primum ei quem laesit offerre satisfactionem viri boni arbitratu: ac tum demum pia erunt eius arma. Sic EzechiasGa naar voetnoot5 cum foedere non stetisset, quod cum rege Assyrio maiores eius pepigerant, bello petitus fatetur culpam, et regi permittit arbitrium mulctae: Idque cum fecisset, et postea iterum bello lacesseretur, fretus bona conscientia vim hostium sustinuit, et Deum habuit faventem. <PontiusGa naar voetnoot6 Samnis post res Romanis redditas, deditum belli auctorem: Expiatum, inquit, est quicquid
ex federe rupto irarum in nos caelestium fuit. Satis scio quibuscunque Diis cordi fuit subigi nos ad necessitatem dedendi res, iis non fuisse cordi tam superbeGa naar voetnoot1 a Romanis federis expiationem spretam. Mox: Quid ultra tibi Romane, quid federi, quid Diis arbitris federis debeo? Quem tibi tuarum irarum, quem meorum suppliciorum iudicem feram? Neminem neque populum, neque privatum fugio. Sic cum Thebani omnia aequa obtulissent Lacedaemoniis, ii autem ultra tenderent, bonam causam ab his ad illos transiisseGa naar voetnoot2 ait Aristides Leuctrica primaGa naar voetnoot3>Ga naar voetnoot4.
- voetnoot1
- Belli principiis] Exordia pugnae dixit Virgilius [Aen. vii, 40] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Virg. Aen. vii, 483].
- voetnoot3
- iii. Hist. [6, 7.]
- voetnoot1
- Lib. xlv [22, 5].
- voetnoot2
- Vos estis Romani] Certe vix ulla gens tam diu constans mansit in spectandis belli causis. Polybius apud Suidam voce ἐμβαίνειν: οἱ γὰρ ῥωμαῖοι πρόνοιαν ἐποιοῦντο μηδέποτε πρότεροι τὰς χεῖρας ἐπιβάλλειν τοῖς πέλας, ἀλλ᾽ ἀεὶ δοϰεῖν ἀμυνόμενοι ἐμβάλλειν εἰς τοὺς πολεμίους. Romani summopere id curarunt, ne priores ipsi finitimis inferrent violentas manus. Sed ut semper crederentur in hostem ire ad arcendas iniurias. ostendit id Dion [imo Diodorus Siculus, Excerpt. de Virtut. et Vitiis i p. 280] egregia comparatione Romanorum cum Philippo Macedone et Antiocho in excerptis Peiresianis. Eiusdem est illud in excerptis legationum [Leg. gent. p. 396]: Διὰ τοὺς παλαιοὺς οὐδὲν οὕτω σπουδάζειν, ὥς τε διϰαίους ἐϕίστασϑαι πολέμους. Rursum in excerptis Peiresianis [de Virtut. et Vitiis i p. 292]: σϕόδρα οἱ ῥωμαῖοι ϕιλοτιμοῦνται διϰαίους ἐνίστασϑαι τοὺς πολἑμους ϰαὶ μηδὲν εἰϰῆ ϰαὶ προπετῶς περὶ τῶν τοιούτων ψηϕίζεσϑαι. Valde id student Romani iusta ut bella suscipiant, nihilque tale decernant sine causa ac temere [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Diod. Sic. xiv, 17].
- voetnoot4
- προϕάσεις] διϰαιώματα dixit Procopius Gotthicorum iii [34]. Adde quae infra hoc libro capitis xxii initio [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Eodemque - ἀρχὰς, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Lib. viii [c. 8].
- voetnoot7
- Olynth. ii [§ 10].
- voetnoot8
- ὑποϑέσεις] Sic et ὑπόϑεσιν belli dixit Iulianus secundo de Laudibus Constantii p. 95 B.] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Lib. xii [imo xli, 32] [add. edd. 1631, 1632, 1642. 1646].
- voetnoot10
- [Nec minus - succedant, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- De repub. lib. iii [23, 34].
- voetnoot1
- [Cic., de Fin. iii, 22, 75].
- voetnoot2
- Nulla belli causa] Appianus [Civil. ii, 18] eidem Crasso a Tribunis denuntiatum dicit μὴ πολεμεῖν τοῖς Παρϑυαίοις μηδὲν ἀδιϰοῦσι: ne bellum Parthis inferret nulla iniuria cognitis. Plutarchus de eodem [Crassus 552 E]: ϰαὶ συνίσταντο πολλοὶ χαλεπαίνοντες εἴτις ἀνϑρώποις οὐδἐν ἀδιϰοῦσιν, ἀλλ᾽ ἐνσπόνδοις πολεμήσων ἄπεισι. Coibant multi indignantes esse aliquem qui bellatum iret in homines non modo nullius iniuriae compertos, sed et pace defensos [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [qui - causa, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Epist. xcvi, [imo xcv 30].
- voetnoot5
- Publice iubentur vetita privatim] Idem Seneca de ira ii, cap. viii [imo c. 9, 3]: Pro gloria habita, quae, quamdiu opprimi possunt, scelera sunt. Adde quae infra ex Seneca et Cypriano libro iii, cap. iv, § v circa finem [add. edd. 1642, 1646.
- voetnoot6
- [Cap. iii et iv].
- voetnoot7
- [et alias gentes, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Curt. vii, 8, 19].
- voetnoot9
- [Scythis - et, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Senecae latro] locus est de Benef. i. cap. xiii. Non male Iustinus Martyr apologetico ii [imo i, 13]: τοσοῦτον δὲ δύνανται ἄρχοντες πρὸ τῆς ἀλ ηϑείας δόξαν τιμῶντες, ὅσον ϰαὶ λῃσταὶ ἐν ἐρημίᾳ· Tantum possunt Principes qui opiniones vero praeferunt, quantum in solitudine latrones. Philo [de Decalogo § 26]: οἱ τὰς μεγάλας ἐργαζόμενοι ϰλοπὰς, σεμνοῖς ὀνόμασιν ἀρχῆς ἐπιϰρύπτοντες λῃστείαν ἀληϑέστερον· Qui magna furta committunt, qui honesto principatus nomine obumbrant ea quae reipsa nihil nisi latrocinia sunt [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Lucan. x, 21].
- voetnoot12
- Arr. [Exp. Alex.] l. vii [1].
- voetnoot13
- [Indorum - ἀτάσϑαλο ς, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot14
- De Civ. Dei lib. iv. c. iv. [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot15
- [Iust. viii, 3, 15].
- voetnoot16
- Lib. i de falsa relig. [Div. Inst. i, 18]. [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot17
- De Civ. iv [4].
- voetnoot18
- [quomodo - imponunt, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot19
- Sylv. de bello p. 1. n. 2.
- voetnoot20
- [idem, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot21
- [August., de Civ. Dei xix, 7].
- voetnoot1
- [Liv. i, 32, 10].
- voetnoot2
-
Recte distinguit Plato] Et ante eum Homerus. nam cum mulctam persolvere Proci Penelopes voluissent, ait Ulysses [Odyss. xxii, 61 sqq.]:
οὐϰ εἴ μοι πατρώϊα πάντ᾽ ἀποδοῖτεὅσσα τε νῦν᾽ ὔμμ᾽ ἐστὶ ϰαὶ εἴ ποϑεν ἄλλ᾽ ἐπιϑεῖτε,οὐδὲ μὲν ὡς ἔτι χεῖρας ἐμὰς λήξαιμι ϕόνοιοπρὶν πᾶσαν μνηστῆρας ὑπερβασίην ὰποτῖσσαι.patrias non si mihi raptasRestituatis opes, addatisque altera plura,Abstineam foedare manus in sanguine vestro,Cuncta prius quam vestra proci delicta luatis.
Cassiodorus [Var.] libro v, epist. xxxv: Ut qui vindictam remisimus, damna minime sentiamus. Adde quae infra hoc libro initiis capitum xvi, et xx [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Plato, Leg. ix, 6].
- voetnoot4
- [quos duos - legibus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Bal. ad l. 2. C. de servit. et aqua, [l. 2 C. iii, 34] n. 71. Wilh. Mat. de bello iusto et licito [initio].
- voetnoot6
- Liv. lib. v [49, 3].
- voetnoot7
- Alcib. [i. 5].
- voetnoot8
- Lib. iii de benef. c. 14.
- voetnoot9
- [Quas res nec, edd. 1625, 1631, 1632; Quas nec, edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- Liv. lib. 1 [32, 11].
- voetnoot1
- [Sall., Hist., Oratio Macri § 17].
- voetnoot2
- [et apud - repeto, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Lib. vi. q. 10. super Iosue.
- voetnoot4
- Iusta bella definiri solent] Servius ad ix [52] Aeneidos de Romanis: Cum volebant bellum indicere, Pater patratus, hoc est princeps Fecialium, proficiscebatur ad hostium fines: et praefatus quaedam solennia, clara voce dicebat, se bellum indicere propter certas causas: aut quia socios laeserant, aut quia nec abrepta animalia, nec obnoxios redderent [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Diod. Sic. ii, 18].
- voetnoot6
- Liv. lib v [35, 5] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Arist., Analyt. post. ii, 11].
- voetnoot8
- Lib. xii [imo lib. vii, 6, 11] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Nisi lacessiti] Plutarchus Nicia [539 E]; ϰαὶ γὰρ τὸν Ἡραϰλέα πάντων ϰρατεῖν ἀμυνόμενον ϰαὶ προεπιχειρούμενον. Herculem etiam cuncta subegisse, dum lacessitus se defendit. Iosephus xvii [9, 6] Antiquae Historiae: οἱ παρελϑόντες ϰαὶ μὴ πρὸ ς διανοουμένους ἄρχοντες ἀδίϰων ἔργων, οἱ δέ εἰσιν οἱ βιαζόμενοι ϰαὶ μὴ ϑέλοντας τοὺς ἀμυνομένους ἐϕ᾽ ὅπλα χωρεῖν. Qui in id veniunt ut in nihil hostile cogitantes violentas inferant manus, hi sunt qui invitos cogunt ad arma semet tutatura confugere [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Hanc - lacessiti, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- Syl. in verbo Bellum. part. 1 n. 3. et p. 2.
- voetnoot12
- Bart. ad l. ut vim D. de iusti. et iure [l. 3 D. 1, 1]. Bal. in rep. l. 1. C. unde vi [l. 1. C. viii, 4]. Bann. 2. 2. qu. 10 art. 10 dub. ult. Soto lib. iv. disputat. 5. art. 10. Valent. 2. 2. disp. 5. qu. 10. p. 7.
- voetnoot1
- Card. q. 33 lib. 1. Petr. Nav. l. ii c. 3. n, 147. Caiet. 2. 2. art. 67. q. 2.
- voetnoot2
- [Theologi, praesertim si ius solum proprie dictum, non etiam caritatis praecepta respiciantur. Mihi semper probabilior visa est contraria sententia, quae et Paulo Iurisconsulto [L. Scientiam. § qui cum. D. ad L. Aquiliam, in marg. ed. 1625] placuit: Si mei defendendi causa, ait, lapidem in adversarium misero, sed non eum, sed praetereuntem percussero, tenebor lege Aquilia: illum enim solum, qui vim infert ferire conceditur. Culpa certe quam Aquilia respicit est contra ius stricte dictum. Bene, ed. 1625; Theologi. Et certe - permittit. Bene, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- 2. 2. q. 64 art. 1.
- voetnoot4
- Periculum praesens] Huius distinctionis usum egregium vide apud Agathiam iv [2]. Apud Thucydidem octavo [50] Phrynichus: ὅτι ἀνεπίϕϑονον οἱ ἢδη εἴη περὶ τῆς ψυχῆς δι᾽ ἐϰείνους ϰινδυνεύοντι ϰαὶ τοῦτο ϰαὶ ἄλλο τι ἃν δρᾶσαι μᾶλλον ἢ ὑπὸ τῶν ἐχϑίστων αὐτὸν διαϕϑαρῆναι. Cariturum invidia si ipse iam in vitae per ipsos adductus periculum et hoc et aliud quidvis aggrediatur potius, quam ab hominibus inimicissimis perdi se sinat [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Cic., de Off. 1, 7, 24].
- voetnoot1
- [Xen., Anabasis ii, 5, 5].
- voetnoot2
- [praevenire, edd. 1631, 1642, 1646; pervenire, ed. 1632].
- voetnoot3
- [Gellius, vi, 3, 26].
- voetnoot4
- [Clearchus - occupabimus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Ibid. 31-32].
- voetnoot6
- [haec, edd. 1625, 1642, 1646; huic edd. 1631, 1632].
- voetnoot7
- Cit. Quint. lib. v de refutatione [Instit. orat. v, 13, 21] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Eurip., frgm. 459, apud Gellium vi, 3, 28].
- voetnoot9
- Lib. i [42].
- voetnoot10
- Lib. iii [82].
- voetnoot11
- Lib. iii [65, 11] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Cavendo ne metuant homines, metuendos ultro se efficiunt] Ut Caesar, qui cum rempublicam occuparet, dicebat adversariorum metu se eo adductum. Locus est egregius apud Appianum Civilium ii [add. edd. 1642, 1642]. [‘Nihil tale reperitur in toto illo libro’. Barbeyrac].
- voetnoot2
- [Quint., Inst. Orat. viii, 5, 15].
- voetnoot3
- [Livius - permisit, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Lib. lv [16].
- voetnoot5
- Bann. q. 64. art. 7. dub. 4. Baldus in l. multis. C. de lib. caus. [l. 17 C. vii, 16] et in l. 1. C. unde vi [l. 1 C. viii, 4]. Less. lib. ii c. 9. dub. 8. Soto lib. v.q. 1 art. 8.
- voetnoot6
- Card. in Clem. Si furiosus, de homicid, [c. un. v, 4]. Covar. ib. p. 3. §. 1. n. 2. Sylvest. in verbo Homicidium. 3. quaest. 4.
- voetnoot7
- Pudicitiam vitae adaequet] Seneca de Beneficiis primo, capite undecimo: Proxima ab his sunt, sine quibus possumus quidem vivere, sed ut mors potior sit, tanquam libertas et pudicitia et mens bona. Paulus Sententiarum v, tit. xxiii [imo xxxiii, 8]: qui latronem caedem sibi inferentem vel alium quemlibet stuprum inferentem occiderit, puniri non placuit, Alius enim vitam, alius pudorem publico facinore defendit. Augustinus libro 1 de Libero arbitrio [c. 5]: Lex dat potestatem vel viatori ut latronem, ne ab eo ipse occidatur, occidat, vel cuipiam viro aut feminae ut violenter sibi stupratorem irruentem, aut post illatum stuprum, si possit, interimat [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- Lib. 5 rec. sent. tit. 3 [v, 23, 8].
- voetnoot9
- [a milite occiso, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Apud Ciceronem] [Pro Milone 4, 9]. vide et Plutarchum Mario [413 B, C]. Mars quoque Deorum iudicio absolutus dicitur interfecto eo qui filiae ipsius stuprum inferebat. Testis Apollodorus bibliothecae iii [14, 2]. Adde insignem historiam apud Gregorium Turonensem libro nono [cap. 27 Hist. Franc.] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Quint., Declam. 3].
- voetnoot3
- [Sed et feminarum in, ed. 1625; sed et a feminis occisorum in, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Heliod., Aegypt. 1, 3].
- voetnoot5
- [arcendam, edd. 1625, 1631; arcendum edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Soto d.q. 1. [cf. p. 174 n. 5]. Sil. in verbo Bellum, p. 2. n. 5.
- voetnoot7
- [Lucan. v, 685-7].
- voetnoot8
- Cum tot ab hac anima] Curtius lib. x [imo ix, 6, 8]: Sed cum tam avide manifestis periculis offeras corpus, oblitus tot civium animas trahere te in casum [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Lib. 1. c. iv § 7, 7].
- voetnoot10
- Soto d. loco [cf. supra p. 174 n. 5]
- voetnoot11
- Lib. i. cont. illust. 18 [cap. 18 § 10].
- voetnoot1
- Existimantium amicitiam ex sola indigentia natam] Refutat pernitiosam hanc opinionem Seneca libro i de Beneficiis capite i, et libro iv, cap. xvi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Lib. i de Clem. c. 4.
- voetnoot3
- Principes regesque] Plutarchus Pelopidae initio [278 D]: ἀρετῆς πρῶτον ἔργον σώζειν τὸν ἂπαντα ἄλλα σώζοντα. primum virtutis opus servare servantem caetera. Cassiodorus de Amicitia: Si manus oculorum obsequio vibratum in aliud membrum senserit gladium imminentem, ipsa suum minime discrimen attendens, plus alii quam sibi timens, gladium excipit. Post: Proinde qui morte propria dominos suos a morte redimunt, recte quidem hoc faciunt, si potius salutem animae suae quam liberationem alieni corporis in causa constituunt. cum enim eis conscientia dictet, quod fidem dominis suis debeant exhibere, videtur etiam consonum rationi, quod suae vitae corporali, vitam dominorum debeant anteferre. Deinde rursus: Dilectione itaque, et maxime pro salute multorum, potest quis salubriter morti suum corpus exponere [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- De Officiis iii. c. 3 [§ 23].
- voetnoot5
- Lib. vi de Benef c. 37.
- voetnoot1
- Soto d. loco [cf supra p. 174 n. 5]. Navarr. c. 15. n. 3. Sylvest. in verbo Homicidium, 1. quaest. 5. Lud. Lopez cap. 62.
- voetnoot2
- Facultatem quandam moralem] Apollodorus libro ii [4, 9], de Lino agens: ἀϕιϰόμενος δὲ εἰς ϑήβας ϰαὶ ϑηβαῖος γενόμενος ὑπὸ ἡραϰλέους τῇ ϰιϑαρᾷ πληγεὶς ἀπέϑανεν. ἐπιπλήξαντα γὰρ αὐτὸν ὀργισϑεὶς ἀπέϰτανε. δίϰην δὲ ἐπαγ όντων τίνων αὐτῷ παρανέγνω νόμον Ῥαδαμάνϑυος, ὃς ἂν ἀμύνηται τῶν χειρῶν ἀδίϰων ἄρξαντι, ἀϑῶον εἶναι. Ad Thebas cum venisset, civisque Thebanus factus esset, ibi interiit ab Hercule percussus cithara. nam cum Linus feriisset Herculem, iratus Hercules mortem ei intulit, reusque a nonnullis factus patratae caedis, legit in iudicio legem Rhadamanthi, qua insons pronuntiatur, si quis nocuerit ei qui vim prior intulerit [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- d. §. 1. [cf. supra p. 174 n. 6].
- voetnoot4
- Navarr. cap. 15, 4. Henr. de irregul. c. ii. Vict. de iure belli, n. 5.
- voetnoot1
- Soto art. 8 d.q. 5. [cf. supra p. 174 n. 5]. Dd. in l. ut vim. D. de iustit. et iure [l. 3 D. i, 1], et in lib. i. C. unde vi [l. 1 C. viii, 4], Vasquez d.c. 18 [cf. supra p. 175 n. 11.] n. 13, 14. Sylv. in verbo Bellum, p. 2. n. 4.
- voetnoot2
- [spernenda, edd. 1625, 1631, 1632; aspernenda, edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- In addit. ad Alex. cons. 119.
- voetnoot4
- Petr. Navarr. l. ii. c. 3 n. 376.
- voetnoot5
- [Demosth., Or. in Aristocr. 61].
- voetnoot1
- [Exod. xxii, 2].
- voetnoot2
- [cf. supra Lib. i C. iii § ii, 2, p. 91 n. 3].
- voetnoot3
- Et inde sumta lex xii tabularum] Addi potest lex Wisigotthorum libro vii, tit. i, cap. 15. [imo tit. ii c. 16] et capitulare Caroli Magni lib. v. c. 191 [imo c. 343]. lege Langobarda qui nocte alienam curtem ingreditur, nisi ligandum se praebeat, occidi potest [Edict. Rothari c. 32] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Plato, Leg. ix, 12].
- voetnoot5
- Soto d. loco [cf. supra p. 174 n. 5]. Matesilan. notab. 135. Ias. et Gom. Institut. de act. in pr. [I. iv, 6]. Covar. d. §. 1 [cf. supra p. 174 n. 6] n. ibi. decimo. Less. du. xi. n. 68 [scil. lib. ii c. 9, dub. 11 n. 68].
- voetnoot6
- Covar. d. loco. Aug. citat. in c. si perfodiens. de Homicid. [c. 3 Decretal. v, 12]. Lessius d. cap. 9. dub xi. n. 66.
- voetnoot7
- [quomodo - exponitur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- L. Si pignore. §. furem. D. de furtis [l. 55 D. xlvii, 2].
- voetnoot2
- L. furtum. D. ad leg. Corn. de sicariis [l. 9 D. xlviii, 8].
- voetnoot3
- L. Itaque D. ad leg. Aquiliam [l. 4 D. ix, 2].
- voetnoot4
- [ut - locum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Deuter. xxii, 23 sqq.].
- voetnoot6
- Puellae de vi in agro illata vult credi] Bene id explicat Philo, ut locus frequentioris exempli causa sit positus, non quod ex eo solo semper definienda sit controversia. Potest enim, ut libro de specialibus legibus [§ 12] ille disserit, et in urbe aliqua vim pati occluso ore, et in agro aliqua consentire in stuprum [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [ut id, edd. 1625, 1631, 1642, 1646; ut, ed. 1632].
- voetnoot1
- [Mosis, edd. 1625, 1631, Moysis, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Mosis, edd. 1625, 1631; Moysis, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [incognitus, ed. 1625; ignotus, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Soto d. art. 8 [cf. supra p. 174 n. 5] Less. dub. xi. n. 74 [cf. supra p. 179 n. 5]. Sylv. in verbo Bellum. 2. n. 3.
- voetnoot5
- Lib. i de lib. arb. [5, 13].
- voetnoot6
- Laxata est disciplina] Hieronymus in vita Malchi [1]: Postquam ecclesia coepit habere Christianos magistratus, facta est quidem opibus maior, sed virtutibus minor. vide c. suscepimus, de homicidio voluntario [c. 10 Decretal. v, 12] et c. de his distinct. i [c. 36 Dist. l] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Pan. c. 2. de Homicidiis. Less. d. loco.
- voetnoot1
- Nisi ob delicta quae lex per Mosem data morte punivit] Contra leges quae venantes rusticos morte puniunt, vide Gregorium Turonensem libro x, c. 10 [Hist. Franc.], Iohannem Sarisberiensem Policratici, i, c, iv. Petrum Blesensem epistola cxxix [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Ita ut ad bellum publicum quoque aptari debeant] Ammianus libro xxiii [1, 7]: Cum irruentibus armis externis lex una sit et perpetua, salutem omni ratione defendere, nihit renitente vi moris. Alexander Imperator oratione ad milites apud Herodianum v [imo vi, 3, 4]: ϰαὶ τὸν μὲν ἄρχειν ἀδίϰων ἔργων οὐϰ εὐγνώμονα ἔχει τὴν πρόϰλησιν, τὸ δὲ τοὺς ὀχλοῦντας ἀποσείεσϑαι ἔϰ τε τῆς ἀγαϑῆς συνειδήσεως ἔχει τὸ ϑαῤῥάλεον, ϰαὶ ἐϰ τοῦ μὴ ἀδιϰεῖν, ἀλλ᾽ ἀμύνεσϑαι, ὑπάρχει τὸ εὔελπι. Iniurias qui prior infert nihil habet probabilis coloris: at qui sibi molestos arcet ex bona conscientia sumit fiduciam, bonaque ei spes adest inde, quod iniuriam non inferat sed auferat [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [ferme, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Alb. Gent. lib. i, c. 14.
- voetnoot3
- Bal. l. 3. de rer. divis.
- voetnoot4
- Alb. Gent. lib. i. c. 13. Cast. lib. 5. de Iustitia.
- voetnoot5
- ii Regum. xviii, 7. 14 et cap. xix.
- voetnoot6
- [Livius ix, i, 3 sqq].
- voetnoot1
- [superbe, edd. add. 1631, 1632, 1642, superbi, ed. 1646].
- voetnoot2
- Bonam causam ab his ad illos transiisse] De principe Chalepi qui pacem et residua tributorum obtulerat Romano Argyropolo Imperatori, vide Zonaram [xvii, 11, 15]: simile de Cruciferis in Cromero libro xvii [in fine]. de Helvetiis qui Carolo Burgundo de curru ovium pellibus onusto, ademptoque mercatoribus, satisfactionem obtulerant, vide Philippum Cominaeum libro vii [Mémoires v, 1] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Arist. Leuctrica i, p. 93].
- voetnoot4
- [Pontius - prima, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].